SDHK-nr: 201

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1164 utan dag*
 
Innehåll

Abbot Peter i S:t Remy till svearnas kung, hertigar, furstar, deras ärkebiskop och alla suffraganer med uppgift om att biskop Fulco fortfarande är kvar hos abboten, därtill tvingad av yttre omständigheter, och där fullgör den frånvarande ärkebiskopens uppgifter, samt att han skall komma till dem, när tiderna blir bättre.

Språk

latin

Källor
  • Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: Bull. I (= Celse nr 4); Örnhielm: Bull. I p. 97
Brevtext

Regi Sueonum, & Ducibus, & Principibus, & eorumdem Archiepiscopo & cunctis suffraganeis eius. Cvm animi Deo deuoti principale & summum debeat esse studium, ad gloriam & honorem Dei omnia componere, si forte aliquatenus se omnipotenti Deo placere, vel leuiter senserit, cumulatis intrinsecus gaudiis totum se effundit, tanquam liquefactus post sponsum, acclamans & dicens: Exultabimus & laetabimur in te memores vberum tuorum. His nostra paruitas prouocata exemplis, etsi in multis, immo pene in omnibus, quotidie me sciam peccare, & non vt iustum est diuinis mancipari studiis, in hoc vno non vsquequaque despero de misericordia Dei, quia de manu nostra manipulum benigne suscepit, domnum Fulconem Episcopum, quondam monachum nostrum, & in claustrali religione a nobis enutritum, ad summum prouexit sacerdotium. Recognoscimus in eo vultum nostrum, & speramus quod non recedat cor eius a Deo nostro, & a mandatis eius. Cum ergo opportunitas grata obtulerit, quod tempus habere possumus adhuc eum instruendi & informandi in ampliorem Dei dilectionem, gratanter & deuote excipimus, quia vlterius non eum videndum, vsque ad thronum gratiae & ad distributionem aeterni stipendij arbitramur. Ad haec ipsa temporis incommoditas cooperatur desiderio nostro. Si enim vterque nostrum vellet, discrimina & pericula quae habet transire non posset. Inundantia enim aquarum, vt audiuimus, tanta est, vt vix serenissimis temporibus meabile sit iter quo ad vos peruenitur. Tertia denique causa subest, quia domnus Archiepiscopus noster Romam pergens officium suum nos supplere commisit. Nequaquam autem in dedicatione Ecclesiarum, vel ordinatione clericorum, vel confirmatione Christianorum Abbatis assurgit dignitas. Per ipsum ergo, qui in omnibus noster est, implemus, quod per nos non possumus. Veniet autem ad vos plenus Dei benedictione, cum tempora fuerint meliorata. Valete.

Tryckt
    DS 53 se pdf av tryck
    Magna Bibliotheca Veterum Patrum et Antiq. Scriptorum Eccles. ... (Colon. Agripp. 1618), T. XII, P. 2, s. 587 nr 97
    Dipl. Dan. I:3 nr 29
Tryckt regest
    Celse, Apparatus (1782), s. 36 nr 4 (och nr 3, missuppfattat som en bulla av Alex. III)
    Jaffé, Regesta pontificum Romanorum... , nr 12121 (dat. 1171-2 17/9) i andra upplagan (ed. S. Löwenfeld)?
Litteratur och kommentar

Översättning i Danmarks Riges Breve.

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  1164-1182 (DS); kanske snarare 1170-talet (1171-73)?



    Kommentera post/rapportera fel