SDHK-nr: 244

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1180 utan dag*
 
Innehåll

(Abboten) broder Vilhelm, präst i S:t Tomas’ kyrka, till premonstratensabboten Hugo rörande Vilhelms medabbot Johannes i den Heliga Trefaldighets kloster i Lund. Han vädjar till förmån för Johannes till Hugo om att denne skall ingripa mot vissa personer i hans orden, som baktalar Johannes, inte minst därför att sådant skadar ordens anseende. Om Hugo emellertid inte gör detta, skall han veta att herr ärkebiskopen kommer att inskrida med hämnande hand.

Språk

latin

Brevtext

Praemonstratensi Abbati. Amantissimo Patri & D. Hugoni Dei gratia Praemomtratensi Abbati, Frater Willelmus Beati Thomae de Paraclito minister indignus, intimum dilectionis affectum. Dilectio, qua nos quondam invicem dilexisse probamur nos ad scribendum constanter impellit, quae non renovari recentioribus possit officiis, quia, nisi fallimur, nullo tempore consenescit. Neque enim fas est studium torpere, quod aequa benignitas compensatione gratiae muneratur. Pro venerabili autem fratre & Coäbbate nostro Johanne de domo Sanctae Trinitatis in Lundis suscepimus apud clementiam vestram agendum, quia quem benignioris familiaritatis gremio confovemus, nec precibus ejus nec necessitatibus deesse volumus vel debemus, maxime cum ejus opinio a justitiae tramite non excedat. Vir siquidem simplex & rectus est & recedens a malo. Nec apud paternitatem vestram eum velut ignotum commendamus, qui de vestri testimonii plenitudine gloriatur. Quod si forte quispiam auribus vestris quidpiam intulerit. Ore blasphemo, quo laedi debeat ejus opinio ad vestram memoriam veniat, quod beatus Jeronimus dicit; mendaces faciunt, ne credatur vera dicentibus. Quod nec minus habet in operum & ostensione virtutum, non ejus negligentiae vel culpae debetis id ipsum adscribere, sed vitio & malivolentiae eorum, qui debuerant ejus onera supportare tum vestro amore tum religionis honore. Sed qvid dicit Apostolus? Non omnium est fides. Fidelis autem Deus, qui non patitur suos tentari supra id quod possunt. Et haec quidem, quae loquimur, a viris religionis excepimus, qui condolent super contritionem Joseph. Unum est igitur, carissime Pater, quod & rogamus, quod & supplicamus, ut honori ordinis vestri providentes malos tollatis de medio, per quos domus defamatur, per quos ut audivimus, domus substantia deperit, & confunditur ordo. Novimus, Pater carissime, si tamen, (quod loquimur praesumptionis notae non uelitis adscribere) quod quaedam personae, quae ordinis vel Ecclesiae vestrae columnae videntur existere, talem & tantam prenominati viri personam, immo cum ipso totam domum suam sicut & nos nonnumquam ab ipsis accepimus persequi & corrodere dente canino non desinant, quae etiam, si qua in eis inesset infirmitas, ad publicum certe proferre non debuissent, maxime cum unius membri laesio totum corpus respiciat. At vero, si quod absit, vestrae discretionis examen animositatem contradictorum atque rebellium in eadem domo non reprimat, Dominum Archiepiscopum, cujus est frequens & sollicita circa domos religiosas industria, noveritis manus scelerum ultrices apponere & mediante judicio praedictae domus enormitates sollicitudine paterna corrigere. Vae igitur eis per quos scandalum venit. Qui autem sunt illi? sine nostri sermonis excursu plenius a commeante discetis.

Tryckt
    DS 91 se pdf av tryck
    J. Langebek, Scriptores Rerum Danicarum Medii Aevi (Havn. 1772 etc.), 6:62 nr 50
Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  1180-1192



    Kommentera post/rapportera fel