SDHK-nr: 189

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1156-1178*
 
Innehåll

Ärkebiskop Eskil i Lund skänker till Sankt Lars’ kaniker tiondena från prebendens, kyrkliga gälls och vissa gårdars jordegendomar och hotar med bannlysning den som försöker ändra denna stadga.

Språk

latin

Källor
Brevtext

Priuilegium Eskilli Archiepiscopi super decimis Canonicorum.In nomine sancte et indiuidue trinitatis Ego Eskillus. sancte Lundensis ecclesie archiepiscopus. Apostolice sedis legatus. Dacie et suecie primas. Dilectis filiis sancti laurencii canonicis. decimas omnes. tam de terris prebendarum eorum ac beneficiorum quam et mansionum. perpetuo possidendas. pietatis intuitu contulimus. profecto dignum ducentes. vt matricis ecclesie filiis succurratur. quorum rei familiaris indigencia maior. preter quam decet. esse dinoscitur. Hoc enim humanitatis creat racio. et ordinata exigit caritas. vt sorti debiliori. propensius consulatur. Vt igitur hec rata nostra constitucio de cetero habeatur. ex auctoritate dei omnipotentis et nostra. anathemate eum ferimus. qui ex hac constitucione aliquid subtrahere. diminuere seu anichilare. attrectauerit. Sitque pars eius cum hiis qui dixerunt domino deo Recede a nobis. scienciam viarum tuarum noluimus Qui autem hec. stabilia et robore plena fore studuerit. benedictionem in presenti a domino desuper accipiat. et post presencium curricula. deum deorum in syon aspiciat. Valete.

Tryckt
Litteratur och kommentar

Se L. Weibull, ”Knut den heliges gåvobrev”, DHT, XI. R., 3, s. 128-9 not 3.

Jfr avskr. (vid. av Olaus Baggerus(?)) i 2:a provinskontoret, nr 595, s. 67, Kammarkollegiets arkiv.

Senast ändrad

2016-06-08


*Datumkommentar:  Bör dateras "efter 1157-01-15" (SDHK nr 190); enl. Weibull (se litt. o. komm.) "efter 1164"



    Kommentera post/rapportera fel