SDHK-nr: 4131

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1335  februari  28
 
Innehåll

Erengisle Jonsson och hans hustru Birgitta Larsdotter testamenterar till en prebendas stiftande vid Strängnäs domkyrka, där han väljer att begravas, en gård i Skedinge nära Strängnäs, 12 öresland i Berga och ½ markland i Björksta i Grödinge socken samt ön Torö i Sorunda socken, m. fl. gåvor av jord, penningar, hästar m.m. Vidare gåvor till kyrkan i Österhaninge, Vårfruberga kloster, predikarbröderna i Strängnäs, hospitalet därstädes, hospitalet i Enköping, till tjänarna Anders Båt, Sigge Brun, Nils Flögh. Till exekutorer utses Styrbjörn, biskop i Strängnäs, Karl Näskonungsson, Håkan Mattsson, Nils Magnusson och Frender, kanik i Strängnäs.

Exekutorerna samt utfärdaren beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Original: or. perg., RA 0101 bilder
Brevtext

Jn nomine domini amen Ego Eringislo ioonsson. licet corporeis viribus destitutus. compos tamen racionis et integri sensus. et birgitta lawrinzæ dotter. consors mea mente et corpore adhuc sana. horam mortis cunctis incertam certa preordinacione preuenire desiderantes. cum omnia que sub celo sunt ex nichilo condita noscuntur, et ad suam tendunt originem naturaliter vniuersa. hocque solum de rebus transitoriis remaneat quod ad pietatis opera misericorditer erogatur. de bonis nobis a deo concessis in nostrorum remissionem peccaminum. testamentum nostrum ordinamus et condimus in hunc modum. Jn primis ad fundacionem vnius prebende in ecclesia strengenensi. vbi corporibus nostris eligimus sepulturam et sustentacionem perpetui vicarii inibi preficiendi. legamus curiam nostram skeedhunge prope strengenæs. cum omnibus suis pertinenciis nullo prorsus excepto. et duodecim oras terre in villa berghum parrochia grodhunge. dimidiam marcham terre in villa biærkæstum eiusdem parrochie. et dimidiam marcham terre in thorø parrochie sorunde. pro qua insula thorø redimenda si id liberis nostris visum fuerit hanc tribuimus opcionem videlicet quod pro vna marcha terre redimatur in villa uel villis vbi pecunia annuatim soluitur et annona. Jtem capellam integram videlicet Missale et calicem cum ceteris ornamentis. Jtem choralibus strengenæs. quatuor marchas. Jtem ecclesie østræhanungh ad mensam nichilominus sacerdotis spacium agrorum in villa kalswi. in quibus tres thynones annone annis singulis valent seminari. et pratellum trium plaustratorum feni. Jtem monasterio beate virginis decem marchas denariorum. Jtem fratribus predicatoribus in strengenæs. VI. marchas. Hospitali ibidem tres. marchas. Hospitali in enykopia duas marchas. Jtem pauperibus in domibus sancti spiritus vpsalie et stockholmis. quatuor marchas. inter se equaliter diuidendas. Jtem cuilibet ecclesie vbi curias habemus. vnam marcham. et alteram sacerdoti. Jtem cuilibet monasterio in superiori swecia. tres. marchas. Jtem famulis nostris andree baat. vnum dextrarium nigrum. et alterum Siggoni brwn. Nicholao fløgh duas oras terre uel viginti marchas denariorum. Johanni dicto boclaræ, quinque oras terre in villa røzwik parrochie husæby byringe et magno fyrekollæ sex oras terre. in villa sneedhæst parrochie thorsn. Jtem leganda aliis armigeris, sacerdotibus et famulis nobis seruientibus quibusuis relinquimus ordinacioni exequtorum nostrorum. quos ad premissorum omnium exequcionem filialem instanter petimus et rogamus, silicet venerabilem patrem dominum styrbernum dei prouidencia episcopum strengenensem. ac nobiles viros dominum karolum næskonungsson. et haquinum mattesson marskalcum. cum reuerendis viris dominis nicholao magnusson preposito et frendero canonico strengenensi. Jtem curato tunum in sila legamus aream quandam prope curiam ipsius per exequtores nostros prefatos limitandam. prout saluti animarum nostrarum viderint expedire. quorum sigilla vna cum nostris propriis in testimonium et euidenciam firmiorem petimus presentibus apponenda. Datum et actum anno domini, M°CCC°XXX quinto feria tercia. ante diem cinerum.

Extratext

På frånsidan med senare stil: Littera testamentaria domini Eringislonis joansson super fundacione prebende marie virginis.

Sigill

Sigillen: N:o 1, 2 borta; N:o 3, Birgittas(B). Flera hafva ej varit påsatta.

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel