SDHK-nr: 1081
Datering
1279 mars 13*Utfärdandeort
Idö?1Innehåll
Birger Filipsson kungör att han till nunnorna i Fogdö (Vårfruberga) har skänkt sin gård Tibble med alla tillägor för att gottgöra det förhållandet att han sammanlevt med sin hustru Ulvhild innan de fått kyrklig dispens, varför kyrkans prelater utfärdat interdiktsdom över dem. Han väljer gravplats i sina föräldrars grav hos nämnda nunnor. Utfärdaren, hans hustru och hans konfessor broder Peter beseglar.
Språk
latin
Källor
- Original: Or. perg. RA 0101 bilder
- Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: E 57 f. 10 (reg.); Örnhielm: XI p. 1323
- Eftermedeltida regest/notis: B 31, s. 317, RA 0202
Brevtext
Wniuersis presentes litteras visuris vel audituris. Birgerus filius quondam philippi. Salutem jn domino sempiternam Ex multis precedencium historiis connici potest quod cotidie cogimur experiri videlicet quod presentis vite nimium est inquietus status & omnino mortalibus cunctis inprouidus imminet mortis occasus cuius preludia plurima tam in nobis quam in aliis presentimus in diuersis aduersitatibus & necessitatibus nec non & infirmitatibus quibus totum humanum genus jn radice sua viciatum ex diuina sentencia constat esse innodatum. Et quamuis sentencia generaliter fuerit prolata peccatis tamen nostris ut timemus exigentibus specialem eius amaritudinem degustamus in eo quod ex prelatis ecclesie interdictum contra nos & karissimam vxorem nostram wluildem est promulgatum pro eo quod secum ante dispensacionem habitam presumsimus cohabitare ut ergo dictum beati Gregorii in nobis preficiatur Mala que nos hic premunt ad deum jre compellunt cepimus ex premissis & multis aliis aduersitatibus nos prementibus ad discussionem proprie consciencie deuenire & aduertentes huius incolatus miserie breuitatem & acerbitatem vt diuinam offensam placaremus quam nobis imminere formidauimus Curiam nostram thycbuli cum omnibus attinenciis in remissionem peccatorum nostrorum & karissime vxoris nostre sanctimonialibus in fødø deo seruientibus donauimus jure perpetuo possidendam vt eo deuocius pro nobis & dilectissima vestra aput deum jntercedant cotidie vxore. volumus eciam vniuersitati vestre notum esse. Quoniam aput predictas dominas in loco sepulcri parentum nostrorum nobis eligimus sepulturam. Ne ergo alicui absencium uel posterorum possit dubitacio de premissis suboriri presentes sigillis fecimus communiri videlicet nostro karissime vxoris nostre & fratris petri gothensis confessoris nostri. Datum anno domini. M°. CC°.LXXIX. Secunda feria ante passionem domini jn curia nostra hydæ.
Sigill
3 st. (i fragment), se Sv. sig. III:44.
Tryckt
- DS 667 se pdf av tryck
Faksimil
- Conradi Mattsson, Riseberga kloster (1998), s. 389.
Litteratur och kommentar
1 ”jn curia nostra hydæ”.
Se Sv. sig. III:44.
Ang. Tibble, se Festskrift till Harry Ståhl (1985), s. 59.
Senast ändrad
2015-06-05
*Datumkommentar: omdat. från (DS:s) 12790327