SDHK-nr: 2658

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1315  januari  11
Utfärdandeort
Lund 
Innehåll

Ärkebiskop Esger i Lund intygar att Jens Dagsen gjort ett byte med Vellinge kyrka, på så sätt att kaniken Peter av Hygslev för kyrkans räkning fått egendom i Östra och Västra Vemmenhög och i Henrikstorp m.m. i Skåne mot kyrkans gods i Hammarby i Blekinge m.m.

Utfärdaren beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: A 11, pag. 123 f. (126, 266), RA 0201
Brevtext

Omnibus presens scriptum cernentibus Esgerus diuina miseracione lundensis archiepiscopus suecie primas. salutem in domino sempiternam Ad perpetuam rei memoriam quia malignancium venenosa peruersitas. aliena sibi quamsepius impie et columpniose nititur usurpare et simplicibus inferre dubium de hiis que facta sunt temporibus retroactis. opus est precipue in arduis precauere. ne peruersis, contra veritatem seu justiciam detur occasio malignandi. Propter quod constare volumus tam presentibus quam futuris. quod anno dominj Millesimo trecentesimo quintodecimo Sabbato infra octauam epiphanie dominj.. Lundis in presencia nostra constitutus vir discretus Johannes daghson. discreto viro presentis exhibitori domino petro de hygslef canonico nostro lundensi. persone ecclesie Hwællinge nostre dyocesis. omnia bona sua mobilia et immobilia in wæmundehøgh østre. wæmundahøgh wæstre et in hændrickstorp. sita in scania. cum terris, domibus. estimacionibus. aquis. pratis. agris. pascuis et molendino. ceterisque eorum attinenciis, dictis bonis ab antiquo. quocumque loco et titulo adiacentibus. necnon et cum pratis in Hirta. sicut ea personaliter in omnibus locis supradictis possedit. tenuit et habuit. ad mensam persone ecclesie predicte alienauit. tradidit et scotauit. pleno jure perpetuo possidenda ac ipsa bona in suam possessionem ad mensam ipsius persone. nomine ecclesie hwællinge supradicte plenarie transtulit Consensu filiorum suorum et aliorum heredum super hoc speciali requisito et habito, libere et expresse. Promittens jnsuper sub ypotheca omnium bonorum suorum. dicta bona, ad mensam persone ecclesie predicte que nunc est vel que pro tempore fuerit. nomine ecclesie supradicte liberare. appropriare. garentizare ac defensare. contra quoscumque querulantes. aut huiusmodi factam commutacionem et alienacionem quocumque modo impugnantes. heredes. filios. filias vel generos. seu quoscumque affines, cognatos vel extraneos. qui huiusmodi suam commutacionem vel alienacionem presumpserint inposterum quibuscumque allegacionibus. quocumque alio colore vel pretextu. in vita sua vel post. quocumque tempore calumpniose impugnare. Ac discretus vir. dominus petrus de hygslef. dictus canonicus noster lundensis. persona ecclesie Hwællinge supradicte: simili modo coram nobis constitutus. omnia bona dicte ecclesie in blecongia in hamerby sita, ad mensam persone dicte ecclesie ab antiquo spectancia. Domino Johanni daghson. in recompensacionem dictorum bonorum sibi ad mensam suam nomine ecclesie predicte assignatorum et scotatorum. de nostra licencia et requisicione ac consensu dilecti capituli nostri lundensis. per formam et modum commutacionis. tradidit et scotauit. Preterea. dictus dominus petrus persona ecclesie memorate. dicto Johanni daghson et heredibus suis. dicta bona in Hamarby. dicte ecclesie sue cum omnibus juribus suis et pertinenciis que dicte ecclesie sue hwælinge, siue sibi, in dictis bonis competebant. sicut ea bona eidem ecclesie liberius dinoscuntur attinere. de nostra licencia, libere tradidit et resignauit. Hoc adiecto. quod si vnum atting preter ea que superius dicta sunt in dictis bonis in Hamarby. quod quidam jncole eiusdem ville ad longum tempus. dicte tamen ecclesie attinens vt asseritur minus juste occupauerant. per dominum petrum et Johannem daghson supradictos euinci poterit. tunc johannes. ecclesie et persone supradictis ad mensam persone eiusdem. pro dicto atting possidendo. jn bonis suis aliis. dignam faciat recompensacionem juxta arbitrium discretorum virorum. quos ad hoc duxerit nominandos. Ceterum. promisit idem dominus petrus. dictum Johannem daghson indempnem facere prout postulat ordo racionis pro expensis et aliis que juste et rite fecerit in lite. ad dictum atting. ab eis qui eum iniuste tenent. legaliter euincendum. Jn cuius rei testimonium. sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum anno et die supradictis.

Extratext

Öfverskrift: Commutacio quorundam bonorum in wæmundehøgh et henrickstorp. ad ecclesiam hwællinge pro bonis in blegunga.

Tryckt
Tryckt regest
    Rep. Dan. nr 1104
    ÆA V:153
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel