SDHK-nr: 10073

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1371  november*
Utfärdandeort
(Rom) 
Innehåll

Birgitta (Birgersdotter) besvarar ett brev från herr Gomez (Albornoz). Denne tillrådes begrunda hennes förra brev (DS X 105) och kvarstanna i sitt ämbete (som ståthållare i hertigdömet Spoleto) åtminstone ett år. Gomez upptages till Birgittas andlige son, vilken skall följa henne på pilgrimsfärden (till det Heliga Landet) liksom sönerna (Karl och Birger) och dottern (Katarina)., o.s.v.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: C 86, f. 150r-151r, C 15, f. 134v-135v, UUB; fragment i ”Codex Falkenberg”, f. 359r, LUB, samt i ”Codex Nordenskiöld”, f. 113r-114r, Helsingfors UB (fot. DK)
  • Fotokopia: DK (av C 15 och 86, UUB)
Brevtext

(a-) Gloria in excelsis Deo . et in terra pax hominibus(b) bone voluntatis (-a ) Carissime domine et predilectissime fili mi . Recepi quandam vestram litteram cum qua habui magnam consolacionem et internam cordis leticiam . quia ex eius tenore(e) michi videtur quod cor vestrum est visitatum(d) visitacione (e-) sancti Spiritus(-e) propter quod honor et graciarum actio ex totis cordis visceribus ei debetur . Jdeo oretis Deum [,] vos et vestri(af) amici spirituales [,] quod ipse augeat et peruigere(f) faciat in (g-) anima vestra(-g) illam sanctam graciam suam . quam in cor vestrum aspirare incepit . Consulendum ergo est vobis vt timorem Dei semper fixum habeatis in corde . // et habeatis talem semper ymaginacionem in mente quod labores vestros (h-) quos sustinebitis in isto vestro officio quod(-h) offertis eos Deo . et quod wltis pocius in hoc laborare pro Christo summo pontifice qui in celis est quam pro isto papa . nec pro aliquo alio temporali . desiderando pocius Dei amiciciam quam omnia munera et temporales retribuciones quas (i-) posset vobis(-i) papa retribuere pro laboris vestri mercede . // Et continue attendatis ad illam scripturam(k) quam vobis prius transmisi . vt ea que ibi continentur mente possitis jugiter retinere . et operibus cum effectu ea veraciter adimplere /Preterea ego indigna persona vobis consulo vt si papa ad Ytaliam venerit stetis omnino firmiter in ipso officio vobis comisso(1) . ad hoc vt ipse dominus papa a vobis fideliter possit juuari in seruicio Dei in ipso officio . ne aliquis alius intraret in eo qui esset lupus rapax(m) a quo Deus vel offenderetur vel non ita fideliter et deuote in eodem officio seruiretur // Si autem papa non venerit ad Ytaliam consulo quod eciam stetis in eodem officio vestro per vnum integrum annum . sperando a gracia Dei vos aliquod certum consilium salutare omnimode habiturum qualiter oporteat vos facere de statu vestro . // Ad illud autem quod me rogastis per vestram litteram quod vobis mitterem aliquam oracionem deuotam . respondeo me esse ad talia insufficientem . et eciam propter temporis breuitatem . quia parata sum jam meum iter arripere(n) ad Neapolim . // Si autem Deo placebit quod in Neapoli(o) aliquam moram faciam tunc aliquam oracionem vobis scribam diuina gracia dispensante . (1-) Consulo(p) tamen quod nullam oracionem libencius legatis(ag) quam Pater noster . que oracio ab illo ore precioso Jesu Christi fuit nobis(q) caritatiue et diuinitus ministrata(-1) . licet alle oraciones sint aliquando vtiles ad excitandum aliquam deuocionem in corde(r) // Vnam tamen breuem oracionem nunc vobis transmitto . quam libenter legatis cum humili reuerencia et maxima deuocione . et specialiter dum corpus Christi in altari extiterit consecratum / Oracio autem est ista (s-) que sequitur(-s) /(t) O Domine mi [,] Deus meus [,] Creator meus et Redemptor meus [,] ego indignus pecca-tor supplico tibi per illud magnum et admirabile opus misericordie tue quod panem in verum corpus tuum . et vinum cum aqua in tuum sanguinem conuertisti ad nostram eternam et salu-berrimam refeccionem . conuerte voluntatem meam totaliter ad omnem voluntatem tuam jta quod omnia tibi placita (u-) in tota vita mea semper(-u) exequi valeam mente verbo et opere cum effectu . Amen(v) :/Jtem dilectissime fili mi . rogastis(x) me per vestram litteram quod in totum et per totum vos in filium reciperem spiritualem . Ad quod respondeo . quod sicut ego (y-) mecum duco(-y) duos filios meos et filiam . sic recipio(z) vos in filium . et omnino vos continue ducam quocumque perrexero intus(aa) vt filium inclusum in corde meo . vt vos sitis particeps(ab) indigne oracionis et peregrinacionis mee . de qua peregrinacione seu viagio vltramarino intendo redire quamcicius comode potero . et cum rediero statim notificabo vobis aduentum meum // Filii mei et confessor(2) ac(ac) filia se vobis humiliter recommendant . Orate pro nobis [,] fili mi [,] et con-fortemini in meditacione passionis Christi . et in doloribus sue(ad) tunc mestissime matris(ae) .

Tryckt
    DS X 106 se pdf av tryck
    K. B. Westman, Birgitta-studier I (1911), s. 299-301
Litteratur och kommentar

se DS X 106

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  se DS X 106



    Kommentera post/rapportera fel