SDHK-nr: 5155

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1345  april  7
Utfärdandeort
Tälje 
Innehåll

Håkan Elofsson giver sin hustru Iliana Petersdotter i morgongåva gods i Edeby och Älgesta i Ripsa socken, Löta och Axala i Björnlunda socken, samt Borresta i Lerbo socken, jämte en kvarntomt kallad Torsvad, med föreskrifter om arvsföljden. 12 fastar uppräknas samt de båda vidervarumännen Filip Ragvaldsson och Gustav Birgersson. Bland fastarna märks Bengt Holmgersson i Ådö (Rörik Birgerssons ätt).

Kung Magnus, Håkan Elofsson, Filip Ragvaldsson, Gustav Birgersson samt fastarna beseglar.

Brevtext

Omnibus presentes litteras jnspecturis, Haquinus Eleefson Salutem in domino sempiternam. Cum propter hominum labilem memoriam. viteque breuitatem. que racionabiliter acta sunt. raro proueniunt ad puram noticiam posterorum. Nisi presencium prouidencia procuretur. vt scriptura superstite succedentibus pateat. quod aliter aboleret mors et obliuio. frequenter eciam prauitas et inuidia peruersorum. Ne ergo vt dictum est. ex morte gerencium rei geste exsurgat obliuio. et ex obliuione dubietas et contencio generetur. Ego harum litterarum serie. prouidere volo euidentissime. tam posteris quam presentibus elucendum,. quod dilecte vxori mee yliane pæters dotter. predia mea infra scripta. videlicet Jn eedhby parrochia rypsum. VII. oras terre cum decem denariis, in æghilstum eadem parrochia vnum solidum terre. Jn løtum parrochia byorlundum. XII oras terre cum vno solido. Jn axalum eadem parrochia. II. solidos terre. Jn borrastum parrochia leerbo X. oras terre cum vno fundo molendinarum wlgariter dicto thoorswath. cum omnibus et singulis dictorum prediorum dependiciis. prope proculve positis. quomodolibet nominatis. nullo prorsus excepto. Jn donacionem propter nupcias. quam vir vxori sue dare et facere tenetur. secundum legitimas sanctiones. iuxta mores ac leges sudhermannie. legaliter confero et assigno. hac condicione. si vxorem meam predictam. me superstite. quod absit. sine liberis mori contigerit. ad me omni condicione remota. supradicta predia reuertantur. Si vero me ipsa viuente. premori contingat. apud eandem vxorem meam eiusque heredes memorata predia. sine nota calumpnie. maneant in perpetuum possidenda. Si vero gracia dei nobis prolem dederit, liberorum nostrorum iure hereditario materno. et non paterno. possiden ac censeri debent predia prelibata. Jn istius autem donacionis propter nupcias promissionem. ad maiorem euidenciam et cautelam. sigillum magnifici principis. et domini mei domini Magni. regis swecie norwegie. et scanie. qui huic promissioni. telghis interfuit. Et sigilla vidhermannorum. qui donacioni. presentes fuerunt die nupciarum. silicet domini philippi ragualzson. gøzstaui birgersson. Necnon et testium. qui wlgariter dicuntur fasta. videlicet. Nicholai magnusson. nicholai ingeualzson. birgeri ioph. benedicti hongersson de athø. laurencii æringyslæson. laurencii sassæ. karoli andrisson. birgeri swensson. siggonis iønisson. benedicti martensson. ragualdi de øsby. haraldi thorstensson. vna cum meo proprio presentibus supplico apponenda Datum Anno domini M°. CCC° XL° quinto. feria quinta post dominicam. quasi modo geniti proxima.

Sigill

N:o 2, Philip Ragvaldssons (fyrstyckad sköld); N:o 3, Göstaf Birgerssons (sparre); N:o 4, Nils Magnussons (likt N:o 2); N:o 6, Birger Joophs (menniskohufvud med bakåt utdragen mossa); N:o 8, namnet borta (båt); N:o 13, Sigge Jönssons (lilja, deröfver 2 stjernor); N:o 15 utplånadt fragment; N:o 1, 5, 7, 9-12, 14, 16 bortfallna, remsorna qvar.

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel