SDHK No: 756

Register of Diplomatarium Suecanum

Date of issue
1257  augusti  3
Place of issue
Väntbrunna 
Contents

Ärkedjäknen F (Folke Ängel) i Uppsala kungör att han i samråd med och med samtycke av sin bror till kyrkan i Uppsala testamenterar sin gård i Bermö (s:t Pers socken) med alla dess tillägor men förbehåller sig innehavet och nyttjanderätten av densamma så länge han lever.

Language

latin

Sources
  • Original: Or. perg. RA 0101 images
  • Medieval copy: A 8, f. 92v, RA 0201
  • Post-medieval copy: Peringskiöld: E 100, E 52:F f. 75 (reg.), E 29; Örnhielm: I p. 465; Rasmus Ludvigsson, p. 68
Document text

Vniuersis christi fidelibus presentem litteram audientibus. F. vpsalensis ecclesie archidiaconus salutem in domino sempiternam. Quoniam omnes morimur et sicut aque dilabimur et licet morte nichil sit cercius eius tamen hora nichil incercius estimatur. quia quod tibi heri mihi potest hodie euenire Jdeo ego fulco fratribus meis presentibus. consulentibus. et vnanimiter consencientibus. sanus et incolumis presenti pagina testamentum condo & conficio deliberacione prouida precedente. Consideras enim quod personis ecclesiasticis nullus heres proximior esse debet quam his qui nos domino sociauit. nec magnum est si ei nostra temporalia conferimus a quo spiritualia officia suscipimus et honores. do et confero ecclesie vpsalensi mansionem meam in berhem cum omnibus attinenciis suis quecunque ibi in presenciarum sunt aut eidem in futurum justis modis poterint aggregari. mihi tamen possessione. vsufructu et ordinacione dicte mansionis quam diu vixero reseruatis. Ne autem super premissis in posterum aliqua possit calumpnia aut dubitacio suborirj presentem litteram sigillo proprio et fratrum meorum Laurencii. johannis et magni. dignum duxi communirj. Datum ventabrum anno dominj M°. CC°.LVII°.III°. Nonis aug. Huic etciam littere sigilla. dominj. regis et dominj ducis ac domini archiepiscopj appensa stint ad corroboracionem et in testimonium veritatis.

Other text

På frånsidan: Testamentum domini. Fulionis Archiepiscopi upsalensis in quo legatur bæreme ecclesie vpsalensi.

Seals

Sigillen N:o 1, 8 bortfallne; de öfriga N:o 2-7 finnas.

Ärkebiskop Lars’ och Magnus Ängels sigill finns avbildade i Boethius - Romdahl, Uppsala domkyrka 1258-1435 (1936), s. 13 resp. s. 133; färgfoto på Birger jarls sigill finns i Medeltida småkonst (1997), s. 35. Se äv. kort i kartotek för beskr. av kvarvarande sigill.

Printed
Literature and comments

Ang. Väntbrunna se DMS 1:6, s. 52.

Uppsala-signum.

Jfr 12681008 (DS 535).

Amended

2015-06-05



Comment record/report error