SDHK-nr: 16624

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1406 utan dag*
 
Innehåll

Instruktion för kung Rupert III:s och hans son pfaltzgreven hertig Johans befullmäktigade sändebud till drottning Margareta och kung Erik, riddaren Hadmar av Laber m.fl.

Språk

latin

Brevtext

Primo reginæ dicent dominum nostrum omnem suum amorem, amicitiam et quidquid boni possidet illi offerre ac desiderare, ut suæ personæ suisque terris et populis omnia prosperentur, quod ipsum non mediocri afficeret gaudio, idque lubenti animo audiret.II. Item. Postmodum illi exponetis qualiter meus dominus rex augendam necessitudinem inter ipsum et suos ex una parte et ipsum suosque ex alia parte petat, et ea propter vos ad ipsam misit, ut suam neptem nomine illustrem virginem Catharinam, juvenis regis Daniæ sororem, illustri duci Johanni suo filio in conjugem daret, quod si ipsi gratum foret et acceptum, vobis data est plenaria potestas nomine nostri domini regis et nomine ducis Johannis desuper loquendi, tractandi et concludendi.III. Item. Si desuper sermo institutus fuerit, tunc incipiendum est a dote et postulanda sunt centum millia florenorum. Attamen vobis insistendum est in septuaginta millibus et ultimo permanendum in sexaginta millibus florenorum, ita ut illa in parata pecunia cum virgine ante festum nativitatis beatæ virginis proxime venturum suis expensis versus Coloniam aut Erfurdiam conducenda tradantur utque illi virgini provideatur de vestibus, cimeliis, aliis ornatibus ipsam decentibus, eaque procurentur secundum sui status exigentiam.IV. Item. Si tunc insisterent, quod meus dominus dux Johannes ipsemet in terras suas venire deberet, atque cum ea nuptias consummare, vos dicetis ipsum nimis procul distare, quodque ipse deberet cum eo competenti et congruo ad hoc equitatu ipsam accedere, quod ipsi perquam molestum et laboriosum foret, cum illæ terræ, per quas ipsi foret transeundum, plane desertæ sint, et præsertim cum ipse suaque terra Bavariæ sit confinis et contermina terræ Bohemorum, qui ipsius hostes sunt, quod ipsi valde nocivum ac damnosum esse possit, si ab ea terra cum tot nobilibus et equitibus ad eam spectantibus tam diu abesset. Ad hæc antehac numquam factum aut auditum est, quod unus Romanorum regis filius tam peregre et procul profectus fuerit ad adducendam suam conjugem, ac præterea semper consuetum fuit, quod tam procul dominæ ex suis expensis usque in viciniam conjugi suo adductæ fuerint, similique modo illa Angliæ usque Coloniam ducebatur.V. Item. Si tunc firmiter persisterent in hoc, quod illam accedere ibique matrimonium consummare deberet, ne propter ea tractatus suo careat effectu, illud acceptandum erit, ita ut pro dote assignentur septuaginta millia aut ad minimum sexaginta millia florenorum, nisi animaduerteretur reginam in faciendis expensis in suo ad ipsam accessu nostro domino duci Johanni subsidium ferre, easque resarcire velle, nam hoc casu posset pro dote quid minus prætendi, attamen hoc ita commensuretur, ut meo domino duci Johanni ad minimum quinquaginta millia pro dote remaneant, exceptis expensis ipsi in accessu et retrocessu faciendis, dum conjugem suam educet.VI. Item. Si regina virginem suis sumtibus Coloniam vel Erfurdiam cum illa pecunia duci sinat, ibique tradi, sic etiam quatuor vel quinque millia florenorum ratione expensarum in itinere factarum remitti possunt, ita tamen ut infra quinquaginta millia non perveniatur.VII. Item. Si tunc de redotatione indagarent, sic vos dicetis, dominum meum ducem Johannem velle illi quantum ipsa in pecunia dedit, tantum assignare in terris et populis ac arcibus in Bavaria pro dotalitio ad capescendum ex iis usumfructum, ita ut si ante ducem Johannem vita fungeretur, tunc caderet in ducem Johannem et amborum proles. Si autem dux Johannes ante ipsam e vivis decederet, ipsa tamen toto vitæ suæ spatio illas terras, arces et populos possidebit illisque fruetur et post ipsius obitum illæ arces, terræ et populi ipsorum prolibus advenient. Si autem prole destituerentur, tunc heredibus ducis Johannis accrescent, in eoque quamdiu poteritis permaneatis ac perseveretis.VIII. Item. Si tunc in eo se firmarent, quod si dux Johannes cum ipsa nullas proles haberet, ut ipsius dos post alterius obitum ad suos heredes redeat, sic dicetis hoc esse contra morem et consuetudinem in provinciis, dominatibus ac terris nostris, ut ad mulieris heredes quid rediret, si prole destitueretur, hocque speciatim in matrimonio cum illa Angliæ inito conclusum fuisse, quod ipsius heredes, nisi haberet proles cum duce Ludovico, tunc temporis viventes, nullo modo aspirare possint et prætendere dotem aut ipsius dotalitium, pariterque conclusum fuit cum illa Siciliæ nostri domini regis matre, in eoque persistatis quamdiu poteritis.IX. Item. Si illi autem immutabiliter instarent, quod cum sua dote alteri viro nubere possit, eademque suis heredibus accresceret si quando ipsa a duce Johanne nullam prolem sive nullos liberos concepisset, ne propterea tractatus inanis remaneat, illa quoque addici poterunt, ita ut si nullam prolem cum duce Johanne haberet, duxque Johannes ante ipsam vita fungeretur, sic ipsa et post ejus mortem ipsius heredes illas arces, terras et populos, quæ ipsi pro dotalitio assignabuntur, tamdiu possidebunt, iisque gaudebunt ac fruentur, usque dum ducis Johannis heredes ab ipsa suisque heredibus pro tanta pecuniæ summa, quanta in iis ipsi assignata est, redimant. Si autem ipsa prius decederet sine partu aut prolibus quam dux Johannes, ipsius heredes nulla ratione quid prætendere poterunt ex ipsius dote, dotalitio aliisque bonis.X. Item. Si tunc instarent, quod ipsius dos specificetur, et ad hæc quantum pro dote assignabitur, tantum et pro dotalitio, sic dicendum est: tunc nostri dominatus consuetudinem non esse, neque hoc illi Angliæ factum esse cum ipsa non plus redotata sit, neque ulla assignatio illi facta sit, quam illa quæ dotem suam æquaret, seu æquivalens, et in hoc permaneatis quamdiu valeatis. Si autem illi unanimiter inhærerent, et hac de causa separarentur, arbitrantes ipsi præstandam esse duplicem assignationem dotationis et dotalitii, ne propterea tractatus interrumpatur, sic ista ratihaberi possunt, ita ut pro dote, urgente necessitate, assignetur æquivalens in terris, arcibus et populis: et tunc si dux ante ipsam moreretur, ipsa usumfructum in ambobus dote et dotalitio habebit, et post illius mortem ipsius heredes, nominatim ducis Johannis proles, si ab ipso concepisset, hæc omnia hæreditabunt. Si autem cum duce Johanne liberos nullos haberet, tunc tractati deberet ratione retrocedendæ dotis et dotalitii, essetque tentandum si hoc factu possibile sit, quod hoc tantum retrocederet quod ipsi pro dote assignandum est, prout supra scriptum est, et in hoc quamdiu pares eritis, firmabitis. Si autem et illam retrocessionem firmissime prætenderent, sic ipsius heredes tantum mediam partem habebunt in illis arcibus, terris et populis ipsi assignatis pro dote et dotalitio, ex iisque usum et frustum percipient, usque dum ducis Johannis heredes illam medietatem redimerent, pro tanta pecuniæ summa, quanta illius dos æstimatur. Permissum quoque erit ducis Johannis heredibus illam mediam partem in ipsius vita, si ipsis placuerit, redimere pro tanta pecuniæ summa, quantam ipsius dos importaret: in alia autem medietate ipsa solum usumfructum habebit, postque illius obitum, illa medietas retrocedet heredibus ducis Johannis. Si vero illa post mortem ducis Johannis alteri viro nuberet, sic ab illa hora medietas ad heredes ducis Johannis redibit sine redemtione seu exemtione, ipsique non plus restabit quam pro dote datum fuit. Si autem illa e vivis discederet ante ducem Johannem, sic in puncto omnia quæ ipsius sunt sine ulla retrocessione duci Johanni manebunt.XI. Item. Si cuperent in assignatione et redotatione ipsi facienda scire quantum pecuniæ ipsi daretur et putarent fortassis quindecim vel sedecim millia plusve minusve florenorum pro reditu danda fore, sic ipsis dicendum est, hoc in more nostri dominatus positum non esse, præsertim in Bavaria, cum ipsi assignatio et redotatio fiat in bonis, arcibus, terris et populis, quæ æquivaleant pecuniæ, quæ ipsi assignanda foret; et quidquid tunc ex iisdem provenerit, in eo usumfructum habebit post mortem sui mariti, uti supra scriptum est, neque aliter pollicendum aut promittendum est quam hacce ratione.XII. Item. Si inducias peterent ad dotem solvendam, sic ipsis respondebitis: hoc vobis responso minime dignum videri, cum dos sit tradenda cum filia.XIII. Item. Quod si in omnibus conveneritis, sic tamen cavebitis ne tam facile matrimonium ineatis, sed potestis vos obligare nomine nostri domini regis et ducis Johannis ad illi solvendam, prout potestatem habetis, uti et in diplomate continetur, summam quatuor aut quinque millium aut plus florenorum, si dominus meus rex et dux Johannes a matrimoniali contractu desisterent atque deficerent, paremque securitatem et tractatum ab altera parte vobis præstari curabitis: si autem prætenderent ut matrimonium spondeatis, tamen debebitis in pronuntiandis verbis esse cauti, et talibus verbis spondere: Nos Hadmarus procurator et rei administrator serenissimi et illustrissimi spondemus ex parte utriusque ac promittimus, quod noster dux Johannes illustrem virginem in sacrum matrimonium assumturus sit et velit: similem sponsionem ab alia parte nobis fieri curabimus. Cavete autem ne dicatis: nos matrimonium spondemus nomine ducis Johannis.

Tryckt
    SD 686 se pdf av tryck
    Martene och Durand, Veterum Scriptorum ... collectio, IV, sid. 135-6
Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  dateringen supplerad



    Kommentera post/rapportera fel