SDHK No: 3691

Register of Diplomatarium Suecanum

Date of issue
1330  februari  13
 
Contents

Greve Johan III av Holstein, hövitsman över Själland och Skåne, stadfäster genom dom Jens Jakobsens testamentariska gåva av 2 bol i Gislöv till Esroms kloster.

Utfärdaren beseglar.

Language

latin

Sources
  • Medieval copy: Codex Esrom., fol. 174v, UB Köpenhamn
  • Post-medieval copy: B 29, fol. 343v, nr 1, RA 0201
Document text

Omnibus presens scriptum cernentibus Johannes dei gracia Comes Holtzacie et stormarie terrarumque Siælandie et skanie capitaneus. Salutem in domino sempiternam. Notum facimus vniuersis. quod nos religiosis viris dominis Abbati et Conuentui in Esrom duo bool. in terris in campo geeslef, cum octo fundis. ibidem sitis. que Johannes iacobson. eisdem dominis in testamento legauit. que quidem bona omnia Nicholaus tuweson de klapæthorp. Andreas pæterson de bøldorp et Nicholaus iæcobson de Harthagher, omni iuri suo si quod eis in dictis bonis et bool, post mortem predicti iohannis iæcobson competebat, omnino renuntiantes. per apertas suas litteras prenominatis dominis Abbati et Conuentui perpetuo possidenda resignauerunt, cum omnibus eorundem fructibus prout sunt ipsis dominis Abbati et conuentui in placito nostro iustitiario liberius adiudicata. Adiudicamus iure perpetuo possidenda. Ynde per gratiam nostram districtius inhibemus ne quis cuiuscunque condicionis aut status existat. predictos dominos super huiusmodi bonis et bool. decetero audeat aliquatenus infestare. siue in aliquo perturbare. Prout indignacionem nostram et vltionem condignam duxerit euitandam Datum sub secreto nostro. Anno domini M°. C°C°C° trecessimo(!) in profesto beati valentini martiris. Testibus dominis Andrea Niclason de ingælstorp. Nicholao kyrningh et petro niclæsson de stothaugh militibus iusticiariis nostris.

Printed
Printed summary
    Rep. Dan. nr 1576
Amended

2015-06-05



Comment record/report error

Captcha
Enter the code in the field below
 Send me a copy