SDHK-nr: 17598

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1411  februari  10
Utfärdandeort
Uppsala 
Innehåll

Äbp Johan i Uppsala överlåter Vallby prebenda till kaniken Jacobus Nicolai.

Språk

latin

Källor
  • Original: Or. perg. RA 0101 bilder
  • Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: E 50 f. 64 (reg.); Örnhielm: II p. 123
Brevtext

Johannes, Dei gracia archiepiscopus Upsalensis, honorabili viro domino Jacobo Nicolai, canonico ecclesie Vpsalensis predicte. Salutem in Domino et proficere continue de virtute in virtutem. Literarum sciencia, morum probitas aliaque, quibus ornaris, varia dona virtutum et concessa tibi desuper dona graciarum firmam nobis spem tribuunt et fiduciam dant securam quod ecclesie nostre verbo et opere fieri velis et valeas fructuosus; hac igitur consideracione racionabiliter inducti, canonicalem prebendam Valby, vacantem ad presens in nostra ecclesia Upsalensi predicta per translacionem seu opcionem domini Olaui Magni, qui dudum ante opcionem seu translacionem huiusmodi prebendam canonicalem obtinebat, tibi presenti et collacionem de manu nostra recipienti de dilecti capituli nostri consilio et consensu, cum omnibus fructibus, juribus et pertinenciis suis, auctoritate ordinaria canonice conferimus, recipientes te, vt moris est, in canonicum et in fratrem, stallumque in choro et locum in capitulo cum omni plenitudine juris canonici eadem auctoritate assignantes. Mandamus igitur villicis, colonis et inquilinis ac quibuscunque aliis eiusdem prebende canonicalis, bona, possessiones seu iura quecumque tenentibus, firmiter per presentes quatenus tibi de dicte prebende canonicalis fructibus, redditibus, juribus et obuencionibus universis tamquam vero domino eorum humiliter decetero respondeant, obediant et intendant. Datum Upsalie, anno Domini millesimo cd° undecimo, decima die mensis Februarii, nostro sub secreto.

Sigill

Sigillet saknas.

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel