SDHK-nr: 5452

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1347  juni  29
 
Innehåll

Olof Larsson, f. d. förvaltare av kungsgården Barkarö, testamenterar 4½ örtugland i Mushälla, Himmeta socken, Åkerbo härad, till Julita kloster, där han begär brödraskap, och giver fasta på gåvan.

Egisl, biskop i Västerås, Nils, prost och kyrkoherde i Midhaker, Martin i Ekna, Lars Olofsson i Arboga, Rangvid i Arboga samt utfärdaren beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Original: or. perg., RA 0101 bilder
  • Eftermedeltida avskrifter: Hadorph: II, E 78, fol. 138v; Örnhielm: XI, p. 716
Brevtext

Omnibus presens scriptum inspecturis Olauus laurenzson preuisor quondam curie domini regis berkarnæ salutem in domino sempiternam. Et quia varii sunt humane fragilitatis euentus et terminus mortis cunctis incertus sit considerans et aduertens et quod humana memoria cum lapsu temporis labi solet ideo necesse decerno dubios casus certis racionibus preuenire cum consensu heredum meorum et omnium michi attinencium affinitate seu consanguinitate beniuolencia et pura deliberacione ob meorum remissionem peccaminum. et salute [d.v.s.: -tem] animarum mei consortisque prioris dilecte nomine Elene sanus et incolumis testamentum meum condo et ordino in hunc modum. Domino abbati et conuentui monasterioque in julutum quatuor solidos terre cum dimidio in muzhellum. parochia himitum. in akerbohundare. cum omnibus suis pertinenciis infra sepes et extra. prope seu remocius in sicco et humido stricte supposito vocabulo cum omnibus mobilibus et inmobilibus ad eandem terram adiacentibus pure et simpliciter confero perpetuo possidendam (!) renuncians omni iuri cum predictorum heredum meorum consensu. possessionis et proprietatis quod michi competit vel exnunc competere possit aliqualiter in eadem. et memoratos dominum abbatem et conuentum eorumque successores in possessionem ipsius perpetuis temporibus auctoritate presencium introducens. meque in eorum fraternitatem dummodo vixero et in morte et ad participacionem tam temporalium quam spiritualium que per eos diuina clemencia fieri promiserit in prosperis et aduersis. secundum obedienciam regule sancti benedicti. offero pariter et asstringo. huius vero donacionis mee et firmissime voluntatis testes fuerunt isti. discreti et honesti viri. Dominus nicholaus prepositus et curatus in midhaker. Dominus iohannes korpe curatus in broo. Dominus iohannes curatus in malmum. Martinus in eknum. Fromuldus. Fulcho diekn. cum aliis XII confirmatoribus dictis fastæ. Videlicet. domino ingeualdo in himitum. haraldo in nordhanwegh. nanoluo in valdhum. Anundo in stiklinge. jllæ ibidem. Olauo ibidem. olauo in danaby. Laurencio in danaby. Nicholao ibidem. petro in thuetum. Nicholao ibidem. johannes ibidem. Jn premissorum igitur firmiorem euidenciam. Sigillum venerabilis in christo patris domini Egisli. Episcopi arosiensis. et sigilla discretorum et honestorum virorum. domini nicholai prepositi et curati in midhaker. Martini in eknum. Laurencii olafson in aarbughum rangwidi in arbughum. vna cum sigillo meo presentibus sunt appensa. Datum anno domini. M°. CCC°. XL° VII. die beatorum apostolorum petri et pauli.

Sigill

Sigillen: N. 1, 2, 4 borta, remsorna qvar; N. 3, Martin Olafssons (lilja); N. 5, Rangvids (bomärke); N. 6, ”S. Olavi Lafrencii” (en upptill klufven lilja ur hvilken uppstiger en rak stjelk med blad).

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel