SDHK No: 680

Register of Diplomatarium Suecanum

Date of issue
1253 utan dag
Place of issue
Söderköping 
Contents

Herr Svantepolk (Knutsson) kungör att han till borgaren i Söderköping Götulf Ryss bytt bort en kvarntomt om 24 alnar och vägen till denna tomt, med arvsrätt för Götulf och hans efterkommande, mot hälften av en kvarn, som denne ägde samman med sina söner. Utfärdandet skedde i närvaro av många från S:t Lars’ församling. Utfärdaren beseglar.

Language

latin

Sources
  • Original: Or. perg. RA 0101 images
  • Post-medieval copy: Brocman: I Misc. 1:2
Document text

Vniuersis christi fidelibus tam natis quam adhuc generandis ad quos presens scriptum peruenerit. dominus swantapulche salutem. & pacem jn domino sempiternam. Licet jn homine vis memorandj naturaliter vigeat. mens tamen hominis. memor omnium esse non poterit. eorum que per sensus recipit corporales. Vnde ne facta preterita. a presentibus simul & a posteris ignorentur ad cautelam jn scripto multociens reseruantur. Hinc est quod vestre dilectioni presentibus litteris manifesto. quod nos domino gotulfo ruteno ciuj suthercopensj aream siue fundum. XXIIII. ulnarum spacij habentem. ad molandinum edificandum, & uiam ueniendi & recedendi ad ipsum molandinum molere volentibus. sine omnj exactionis siue tributi genere pro molandini cuiusdam dimdietate. quod ipse possidebat cum filijs suis uendidimus. condicione talj apposita. ut tam ipse quam heredes ipsius. predictum molandinum hereditario iure. in tempus reliquum libere valeant possidere. Vt igitur tam apud futuros quam presentes. hec uendicio roboris habeat firmitatem. et ipse cum suis heredibus. possit emptam aream a nobis. sine molestia possidere. presens scriptum jn defensionem jpsius suorumque. sigilli nostri munimine roboramus. Acta sunt hec jn suthercopia anno dominj. M°. CC°.L. III°. vbi multj presentes de parochia sanctj laurencij exstiterunt. Valete jn domino.

Seals

2 st. (skadade): Nr 1: Svantepolk Knutssons (Sv. sig. III:17), nr 2: (utfärdarens hustru) Bengta Sunesdotters (Sv. sig. III:129)

Printed
Literature and comments

S. Ljung, Söderköpings historia (1949), s. 25-27

Amended

2015-06-05



Comment record/report error