SDHK No: 2576

Register of Diplomatarium Suecanum

Date of issue
1313  juli  7
Place of issue
Skara 
Contents

Biskop Brynolf (Algotsson) i Skara stadfäster fru Ingrid Andersdotters testamente på gården Mo till Riseberga kloster, med förbehåll att hon inte bortgivit mer än hon lagligen kunnat disponera.

Utfärdaren beseglar.

Language

latin

Sources
  • Original: or. perg., RA 0101 images
  • Post-medieval copy: Peringskiöld: E 39; E 43; Örnhielm: XI, p. 993
Document text

Omnibus presens scriptum cernentibus Bryniulphus Dei gracia Scarensis Episcopus. Salutem in Domino sempiternam. Notum facimus per presentes, nos vidisse testamentum Domine Jngridis filie quondam Andree de Mulæthorp, continens, quod ipsa Domina Jngridis dedit sanctimonialibus in Risæbergh curiam suam in Moom nomine testamenti, sicut eciam in Synodo nostra per testes fidedignos probatum fuit coram nobis. Nos igitur donacionem predictam firmam esse decernimus et irrevocabilem, ac nostra sentencia plenius confirmamus. Si tamen donacio hujusmodi partem capitalem non excedit, tunc enim totum illud quod excedit ad heredes dicte Domine Jngridis, sicut de jure fuerit, devolvatur. Jn cuius testimonium sigillum nostrum presentibus est appensum. Datum Scaris Anno Domini M. CCC. XIII. Jn Crastino octave Apostolorum Petri et Pauli.

Seals

Ett sigill finnes betecknadt.

Printed
Printed summary
    NMU nr 56
Literature and comments

Jfr SDHK nr 2268 och SDHK nr 1689.

Amended

2020-11-11



Comment record/report error