SDHK No: 673

Register of Diplomatarium Suecanum

Date of issue
1252  oktober  22
Place of issue
Perugia 
Issuer

Påven Innocentius (IV)

Contents

Påven Innocentius(IV) till biskopen i Linköping med tillstånd för Karl ”Sistryggsson” och Helena Petersdotter att gifta sig med varandra trots släktskap i fjärde led, eftersom kung Valdemar och Birger jarl bett om detta med hänsyn till de fördelar giftermålet skulle innebära för riket.

Language

latin

Sources
  • Post-medieval copy: Peringskiöld: Bull. I; Örnhielm: Bull. I p. 363
Document text

Innocentivs Papa Qvartvs, Episcopo Lincopensi. Carissimi in Christo filii nostri Waldemari Regis illustris, ac dilecti filij Nobilis viri Benedicti Ducis Regni Sueciæ, ac Regni eiusdem recta fides in Deum & sincera deuotio in Ecclesiam sanctam eius, erga illos in nobis mouet intimæ charitatis affectum, qui quod ad ipsorum salutem & pacem profuturum creditur, nobis suggeret non negandum. Ex parte siquidem prædictorum Regis & Ducis fuit nobis humiliter supplicatum, vt cum Nobilis Vir Carolus natus quondam Sistrugi nepos vtriusque Nobilem mulierem Helenam natam quondam Petri de Jorchastat, quæ dictum Carolum quarto gradu consanguinitatis contingit ducere cupiat in vxorem, & per coniunctionem huius multa bona eidem Regno prouenire dicantur curaremus in hac parte misericorditer dispensare. Nos igitur attendentes, quod sicut a fide dignis accepimus, ipsius Regni per hoc pax & tranquillitas procuratur, dictorum Regis & Ducis precibus inclinati, præsentium tibi auctoritate committimus, vt cum ipsis Carolo & Helena quod non obstante impedimento consanguinitatis huiusmodi se ad inuicem matrimonialiter copulare valeant, auctoritate nostra disponentes. Datum Perusii XI. Calendas Nouembris, Anno decimo.

Printed
    DS 397 se pdf av tryck
    J. Vastovius, Vitis Aquilonia (Colon. Agripp. 1623), s. 179
Amended

2015-06-05



Comment record/report error