SDHK-nr: 158

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
0948  januari  2*
 
Innehåll

Påven Agapetus II stadfäster åt ärkebiskop Adaldagus med åberopande av Nikolaus(I) och på begäran av abbot Hadumar av Fulda det nuvarande och framtida innehavet av hans kyrka, överhögheten över biskoparna hos danskar, norrmän och svenskar och i alla nordiska områden, rätten att bära pallium, friheten från någon annan ärkebiskops maktutövning samt införlivandet av Bremen med Hamburg. Grannbiskoparna uppmanas att understödja Adaldagus.

Språk

latin

Brevtext

agapetus Episcopus, Servus Servorum Dei, Reverendissimo ac Sanctissimo Adaldago Sanctae Hammaburgensis Ecclesiae, tuisque Successoribus in perpetuum. Convenit Apostolico moderamini pia religione pollentibus benevola compassione succurrere, & poscentium animis alacri devotione impertiri. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium, Dominum, procul dubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ad meliorem fuerint statum, sine dubio perducta. Igitur, quia postulatis a nobis, quatenus Archiepiscopatum Hammaburgensis Ecclesiae totum integrum vobis confirmaremus, sicut a praecessore nostro Domino Nicolao hujus Apostolicae sedis decretum est, inclinati precibus Hadumari Fuldensis Abbatis, Apostolica auctoritate concedimus cum omnibus generaliter ac specialiter locis ad eundem praefatum vestrum Archiepiscopatum pertinentibus, scilicet omnia, quae vestri antecessores suis laboribus adquisiverunt, vel etiam amore aeternae Patriae ibi Christicolarum fidelibus largita sunt, vel largiuntur, cum illis etiam, qui nunc, tuo tempore, divina protegente gratia, ad Christi conversi sunt fidem, videlicet Episcopis Danorum, Norvenorum Sueonum, nec non omnium Septentrionalium partium. Pallium quoque & usum ejus, in praenominatis a praedicto Papa festis, habendum, tibi & omnibus succesoribus tuis perpetuo decernimus. Deinceps vero nullum Archiepiscoporum vel Coloniensem, vel alium quemlibet in vestra, diocesi, ullam sibi vindicare decernimus potestatem, quinimo & ipsis & omnibus omnino suademus cultoribus verae religionis, ut adjutorium & solatia vobis in omnibus administrent, quatenus pro gratia hujus beneficii plenam recipere mercedem a Domino mereantur, ((quoniam)) omnia ((quae proficua)) Ecclesiae probantur existere, & diuinis non impugnant praeceptionibus efficienda & praebenda omnipotentis Dei auctoritate & beatorum Apostolorum Petri ac Pauli esse non dubitamus. Et hoc nostro decreto decernimus secundum praenominati bonae memoriae Nicolai Papae sanctionem & Reverentissimi Regis Ludovici votum ipsas praedictas dioeceses Hammaburgensem & Bremensem non deinceps duas sed unam esse & vocari. Omnem quoque adversantem anathematis mucrone percutimus, perpetuaeque ultionis reum diabolica sorte dampnamus, ut culmen Apostolicum more Praedecessorum nostrorum, causamque Dei pro affectu celantes ab adversis hinc inde partibus muniamus. Apostolica igitur Auctoritate Bernardo Episcopo Alverstedensis, Thidardo Hildenesensis Ecclesiae & caeteris conterminalibus Episcopis insuper jubemus & eos monemus, ut te in omnibus adjuvent, quatenus Sacerdotale ministerium explere & animarum lucra Domino Jesu Christo facilius acquirere valeas. Auctoritate igitur Apostolica & censura, sub divini judicii obtestatione & anathematis interdicto statuimus, ut nulla persona, magna vel parua, cujuscunque ordinis aut dignitatis sit, omnia, quae a nobis, vel predecessoribus nostris Ecclesiae tuae & tibi concessa sunt violet. Quicunque autem mutaverit vel in aliquo violare praesumserit, nisi resipuerit, auctoritate Dei & beati Petri & nostra, qui ejus fungimur Vicariatione, perpetui anathematis vinculo sit innodatus. Qui vero custos & observator exstiterit, benedictionis gratiam & coelestis retributionis a justo judice domino Deo nostro consequj mereatur. Scriptum per manum Azonis Notarii, Regionarii atque Scriniarii sanctae Romanae Ecclesiae, in mense Januario, Indictione VI. Datae IIII Nonas Januarii, per manum Andreae Arcarii Sanctae Sedis Apostolicae, in Sacratissima Sede beati Petri Apostoli indictione VI.

Tryckt
    DS 15 se pdf av tryck
    ST I:1 nr 15
    N. Staphorst, Historia Ecclesiae Hamburgensis Diplomatica (Hamburg 1723), p. 290
Tryckt regest
    W. Seegrün, Das Erzbistum Hamburg in seinen älteren Papsturkunden (1976), s. 10
Litteratur och kommentar

1 Se Seegrün, op. cit., s. 105; se äv. H. Reincke, Zur Geschichte des Hamburger Domarchivs und der Hamburger Fälschungen (Veröffentlichungen aus dem Staatsarchiv der Freien und Hansestadt Hamburg, V; Hamburg 1960), s. 75.

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  året ändrat fr. DS:s 952; oäkta (”skenoriginal”)?1



    Kommentera post/rapportera fel