SDHK-nr: 15909

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1402  augusti  13
Utfärdandeort
Rom 
Innehåll

Påven Bonifatius IX uppdrar åt ärkebiskopen i Uppsala samt biskoparna i Marsico och Strängnäs att sätta kyrkoherden i Sala kaniken Ingemarus Ingevaldi, som efter den av biskopen i Västerås avsatte domprosten Nicolaus Rosinchaghin av kapitlet valts till domprost därstädes, i besittning av domprosteriet.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: Reg. Lat. 99, fol. 84, Vat.ark.
Brevtext

Bonifacius etc:a. Venerabilibus fratribus archiepiscopo Vpsalensi .. et Marsicano ac .. Strenginensi episcopis salutem etc:a. Vite ac morum honestas aliaque laudabilia probitatis et uirtutum merita, super quibus apud nos dilectus filius Ingemarus Ingeualdi, canonicus prebendatus ecclesie Arosiensis, fidedigno commendatur testimonio, nos inducunt, ut sibi reddamur ad gratiam liberales. Exhibita siquidem nobis nuper pro parte dicti Ingemari petitio continebat, quod dilectus filius Nicolaus Rosinchaghin, prepositus dicte ecclesie, per nonnullos annos ab eadem ecclesia, in qua preposituram obtinebat, se absentabat et in eadem prepositura in diuinis minime deseruire curabat, propter quod in ipsa ecclesia diuinus cultus diminuebatur, et, quod deterius erat, in quo etiam loco et in quibus partibus idem Nicolaus degebat, penitus ignorabatur, quapropter ad residentiam personalem in eadem ecclesia commode citari non poterat, venerabilis frater noster Nicolaus, episcopus Arosiensis, dilectorum filiorum capituli ipsius ecclesie accedente consensu, attendens, quod premissa in diminutionem diuini cultus, ut prefertur, et alias in damnum prefate ecclesie uergere dinoscebantur, ac uolens super hoc salubriter prouidere, dictum Nicolaum in domo, quam ipse communiter inhabitabat, et in dicta ecclesia Arosiensi alijsque locis et ecclecijs publicis per trine citationis edictum citari fecerat, ita quod ad ipsius Nicolai notitiam citatio huiusmodi poterat uerisimiliter peruenire, sex menciuin(!) spatium, uidelicet duos in prima, duos alios in secunda et reliquos alios duos mensis in tertia citatione huiusmodi, sibi peremptorie assignando, quod ad residentiam personalem sub pena priuationis dicte prepositure rediret, et si, quod abesset, dictus Nicolaus ad residentiam redire non curaret infra terminum antedictum, eundem Nicolaum dicta prepositura sententialiter auctoritate ordinaria priuaret et amoueret realiter ab eadem, prout de iure foret faciendum, quibus citationibus, sic ut premittitur, factis et dicto Nicolao ad residentiam non redeunte, idem episcopus eundem Nicolaum eadem prepositura priuabat et, quantum in eo fuit, amouebat ab eadem, quodque dicti capitulum, cum ad huiusmodi capitulum electio prepositi ipsius ecclesie de antiqua et approbata ac hactenus pacifice obseruata consuetudine pertinebat, uocatis omnibus, qui uoluerunt seu potuerunt electioni huiusmodi commode interesse, die ad eligendum prefixa, ut moris est, conuenientes in vnum prefatum Ingemarum in eorum et dicte ecclesie prepositum concorditer elegerunt, ipseque Ingemarus electioni huiusmodi, illius sibi presentato decreto, consensit ac priuationis et electionis predictarum uigore dictam preposituram assecutus illam extunc tenuit et possedit, prout tenet et possidet de presenti pacifice et quiete. Cum autem, sicut eadem petitio subiungebat, dictus Ingemarus dubitet electionem et assecutionem huiusmodi ex certis causis uiribus non subsistere, et, sicut accepimus, prepositura predicta adhuc, ut prefertur, uacare noscatur, nos uolentes eidem Ingemaro premissorum meritorum suorum intuitu gratiam facere specialem ipsumque in eadem ecclesia amplius honorare, fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus, quatenus uos uel duo aut vnus vestrum per uos uel alium seu alios preposituram predictam, que dignitas curata et electiua ac maior post pontificalem in eadem ecclesia existit, cuiusque fructus, redditus et prouentus quinquaginta florenorum auri secundum communem extimationem ualorem annuum, ut ipse Ingemarus asserit, non excedunt,......cum omnibus iuribus et pertinentijs suis eidem Ingemaro auctoritate nostra conferre et assignare curetis,......non obstantibus, ......quod idem Ingemarus, ut asserit, canonicatum et prebendam dicte ecclesie ac parrochialem ecclesiam in Sala Arosiensis diocesis, quorum omnium fructus, redditus et prouentus decem marcharum argenti puri secundum predictam extimationem ualorem annuum non excedunt, noscitur obtinere. Nos enim cum predicto Ingemaro, ut predictam preposituram, si illam sibi uigore presentium conferri contigerit, ut prefertur, recipere et vnacum dicta parrochiali ecclesia libere et licite retinere valeat, generalis concilij et quibuscunque alijs constitutionibus apostolicis necnon statutis et consuetudinibus supradictis contrarijs nequaquam obstantibus, auctoritate predicta tenore presentium de speciali gratia dispensamus, prouiso quod prepositura et parrochialis ecclesia huiusmodi debitis non fraudetur obsequijs, et animarum cura in eis nullatenus negligatur ...... Datum Rome apud Sanctum Petrum idibus Augusti anno tertiodecimo.N. xxiiij. de Benevento.

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel