SDHK-nr: 157
Datering
0920 oktober 29*Innehåll
Påven Johannes X bekräftar åt ärkebiskop Unni och hans efterträdare efter Gregorius’(IV) och Nikolaus’(I) föredöme det nuvarande och framtida innehavet av ärkebiskopsdömet Hamburg och underställer honom biskoparna hos svenskar, danskar, norrmän, islänningar, skridfinnar, grönlänningar och alla nordiska folk liksom i de slaviska områdena mellan Peene och Eider. Ingen kölnsk eller annan ärkebiskop får utöva rättigheter i hans stift. Påven förlänar honom rätt att bära mitra och översänder pallium.
Språk
latin
Brevtext
johannes Episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri Unni Venerabili Archiepiscopo Hammaburgensis Ecclesiae tibi tuisque successoribus in perpetuum. Convenit Apostolico moderamini prae religione pollentibus benevola compassione succurrere, & poscentium animis alacre devotione impertiri assensum, ex hoc enim lucri potissimum praemium apud Dominum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca opportune ordinata ad meliorem fuerint per nos statum perducta. Igitur, quia postulasti a nobis, quatenus pallium transmitteremus, & Archiepiscopatum Hammaburgensem totum in integrum tibi tuisque successoribus confirmaremus, sicut a beato Gregorio, Nicolao & aliis praedecessoribus nostris decretum est, in tuae & antecessoribus tuis data sunt, & privilegiis confirmata, nos, Apostolica auctoritate tibi concedimus, & nostro privilegio confirmamus, scilicet omnia, quae generaliter & specialiter ad eundem praefatum Archiepiscopatum pertinent, quaeque tui antecessores suis laboribus adquisiverunt, vel etiam, quae ob amorem aeternae patriae ibi a Christi fidelibus largita sunt, vel adhuc largiuntur. Cum illis etiam, qui hoc tempore ad Christi fidem conversi sunt, procurante & protegente gratia Dei, videlicet Episcopos in omnibus gentibus Sveonum seu Danorum, Norvegiorum, Island, Scrideuinnum, Gronlandon & universarum Septentrionalium Nationum, nec non etiam in illis partibus Slavorum que sunt a flumine Pene, ad fluvium Egidore, ita, ut sub tua, tuorumque Successorum Hammaburgensis Ecclesie Archiepiscoporum maneant potestate, vel quicquid a nobis diuina fauente gratia, ab errore ((perfidie)), siue hominum siue locorum ad religionem Christianam ((acquiri potest)), tibi tuisque Successoribus perpetualiter tenendum, inviolabiliterque retinendum censemus. Et insuper decrevimus nullum Archiepiscoporum vel Coloniensium, vel alium quemlibet in tua dioecesi ullam sibi vindicare potestatem, & coetera. Caput quoque tuum mitra, quod est insigne Romanorum, permittimus insigniri. Quod si quis huic nostrae auctoritatis privilegio contraire praesumat, anathema sit, qui vero pie observaverit gratiam & benedictionem consequatur a domino nostro Jesu Christo dat IIII. kl. nouembris per manus Leonis sancte Romane Sedis Cancellarii. Anno Domini Johannis Pape primo Indictione viiij.
Tryckt
- DS 14 se pdf av tryck
N. Staphorst, Historia Ecclesiae Hamburgensis Diplomatica (Hamburg 1723), p. 278
Tryckt regest
- ST I:1 nr 13
W. Seegrün, Das Erzbistum Hamburg in seinen älteren Papsturkunden (1976), s. 9
Litteratur och kommentar
* Se Seegrün, op. cit., s. 105.
Senast ändrad
2015-06-05
*Datumkommentar: året ändrat fr. DS:s 913; förfalskning fr. omkr. 1158*