SDHK-nr: 6837

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1355  mars  17
Utfärdandeort
Svartsjö 
Innehåll

Kung Magnus bekräftar kyrkoherden Knuts i Svanshals testamente, vilket förut bekräftats av biskop Nils i Linköping

Språk

latin

Källor
  • Original: or. perg., RA 0101 bilder
  • Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: E 57, f. 72; E 10; Örnhielm: VII, p. 1001
Brevtext

Vniuersis presentes litteras inspecturis Magnus, Dei gracia rex Suecie, Noruegie et Scanie, salutem in Domino sempiternam. Nouerint vniuersi quasdam litteras super testamento domini Kanuti, condam curati ecclesie Swanshals, monasterio Aluastro et quibusdam monachis ibidem ac aliis diuersis personis legato, per venerabilem patrem dominum Nicolaum, Dei gracia episcopum Lincopensem, confirmatas et sigillo suo autentico postmodum sigillatas, quibus videlicet has nostras litteras affigi fecimus(1), nostro dudum fuisse conspectui presentatas. Nos igitur, de legacione huiusmodi testamentaria vniuersis ipsius consideratis circumstanciis diligenter aduertentes nec aliquid in eadem, quod leges patrie offenderit, inuenientes, eam eciam approbamus et auctoritate nostra regia confirmamus. Quapropter heredibus ipsius domini Kanuti sub optentu gracie nostre firmiter precipimus et mandamus, quatenus testamentum suum predictum sub modo et forma, quibus id adhuc, dum viueret, legandum disposuit, cum acceleracione possibili exequcioni debite faciant demandari, nullatenus omissuri, prout indignacionem nostram vna cum censura ecclesiastica voluerint euitare. Datum apud manerium nostrum Swartasyo anno Domini m°cc°cl quinto feria tercia proxima post dominicam medie quadragesime.

Extratext

På baksidan: Confirmacio regis testamenti eiusdem.

Sigill

Sigillet borta, en del af remsan kvar.

Tryckt
Litteratur och kommentar

DS nr 5047

Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel