SDHK-nr: 17910

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1412  november  6
 
Innehåll

Borgaren i Malmö Hemming Bönesek säljer till borgaren Johan i Kolve en bod i nämnda stad.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: A 11 (Reg. eccl. Lund.), s. 102 RA 0201
Brevtext

Vniuersis presentes literas inspecturis Hemmingus Bønesek, villanus Malmøgensis, salutem in Domino. Notum facio vniuersis, quod recognosco me viro discreto Johanni de Kolue, meo dilecto conuillano, presencium exhibitori, quandam tabernam meam, septem vlnas cum vno quarter a terra Gunteri et sic versus orientem in longitudine continentem, et sedecim vlnas a platea generali et sic versus boream, in curiam mensurando in latitudine continentem, in curia, quam personaliter nunc habito, Malmøghe sitam, vna cum fundis, terris, spaciis eidem taberne pertinentibus, pro pleno precio ac sufficienti, sicut in hiis scriptis me contentum reddo, plenarie subleuasse, vendidisse, alienasse, appropriasse tenore presenciumque scotasse ac libere resignasse, jure perpetuo possidendam. Insuper obligo me et meos heredes ad appropriandum, liberandum et disbrigandum prefato Johanni de Kolue et eius heredibus prescriptam curiam cum singulis suis premissis pertinenciis, pro et ab impeticione et alloqucione presencium et futurorum quorumcumque. In cuius rei testimonium sigillum meum vna cum sigillis virorum discretorum videlicet Andree Horn, consulis, Achonis Jenisson, Henrici Skulte et Regnikini de Bøgelen, villanorum ibidem, presentibus est appensum. Datum anno Domini mcdxij, dominica proxima post diem omnium sanctorum.

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel