SDHK-nr: 19976

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1423  september
 
Innehåll

Dominicus de S. Geminianos utlåtande angående birgittinklostrens författning, särskilt frågan om dubbelkloster.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: A 20 fol. 180-181 RA 0201 (utan datering); Archivio d. Arcispedale di S. Maria Nuova. Carte del Monastero del Paradiso, vol. 247, f. 71v-72v, Archivio di Stato, Florens
  • Fotokopia: DK
Brevtext

Circa ea que opponuntur contra regulam seu constitutiones beate Birgitte celitus reuelatas unum est quod cunque secundum apostolum vir debet esse caput mulieris, abbatissa non deberet esse caput et domina monasterii ubi xiimo c° [?: capitulo] regule) continetur quod abbatissa ob reuerentiam beatissime virginis Marie cui hic ordo dedicatus est caput et domina esse debet, quia et ipsa virgo cuius abbatissa gerit vicem in terris ascendente Christo in celos(!) caput et regina extitit apostolorum et discipulorum Christi et confessor generalis preter iudicia fratrum et conseruationem ordinis absque consilio abbatisse nichil omnino faciat que quia caput est monasterii de negotiis et bonis monasterii ordinandis consulenda est.

Item si abbatissa caput est fratrum, fratres debent sibi obedire. Sed cum ita est quod fratres non tenentur sibi obedire, sed confessori ut patet regule c° xiimo videtur quod abbatissa non sit caput fratrum sed confessor sic quod duo essent capita, et si duo capita, duo deberent esse monasteria et duo conuentus, cumque tamen eius contrarium appareat per totam regulam scilicet quod unum est caput totius monasterii scilicet abbatissa, et unum monasterium et unus conuentus scilicet sororum.

Item aliud est quod talis cohabitatio virorum et mulierum in uno monasterio vel duobus monasteriis tam propinquis prohibetur in iure et decretis antiquis, super quibus fundatur bulla separationis monasteriorum ordinis antedicti. Cum tamen in bulla confirmationis dictarum regule et constitutionum contineatur quod post solertem examinationem et discussionem earundem per cardinales prelatos theologos ac utriusque iuris doctores nichil in eis repertum est quod obuiet canonicis institutis.

Item dicunt aduersarii quod liceret fratribus istius ordinis stare in monasteriis per se sine sororibus. Et dicunt quod bene volunt quod monasteria huius ordinis edificentur et fiant pro sororibus et fratribus coniunctim secundum quod iam edificata sunt. Et volunt etiam quod ad augmentum ordinis fiant monasteria eiusdem ordinis de viris per se absque sororibus. Cum tamen de talibus viris qui possent stare in hoc ordine sine sororibus in regula siue constitutionibus beate Birgitte celitus reuelatis mentio nulla fiat, ymmo ut videtur per regulam fratres precipue ordinantur in ista religione ut sororibus seruiant in diuinis.

In Christi nomine amen. Pro clariori responsione dubiorum precedentium premitto quod permixtio in monasteriis virorum et mulierum potest multipliciter occurrere. Nam quandoque sit permixtio eiusdem sexus quandoque diuersorum eiusdem ut virorum cum viris vel mulierum cum mulieribus si hec permixtio sit ut in eodem monasterio et intra septa simul cohabitent, et aliquid iuris sibi vendicent. Hec sunt prohibita. Unde monachus unius monasterii non potest habere locum vel vocem in alio monasterio de elec[tione] constitu[tione] de reli[giosis] do[mibus] c[um] fr[atribus], nec clericus secularis potest intitulari in monasterio regulari de statu regu[larium] c[um] fr[atribus] de regula c iii, et multominus laicus. Et idem est in mulieribus quia mulier laica non potest stare intra septa monasterii monialium de statu regu[larium] pernicioso liber vi. Si autem in eodem corpore ecclesie fieret permixtio diuersorum collegiorum eiusdem sexus hec non est prohibita, si quodlibet corpus per se distinctum regi[tur] cum superiore ut non giul. in cle[mentinarum libris] I de electione. Secundo casu quando permixtio sit ex diuerso sexu, ut mares et femine simul permisceantur, si hoc sit ut intra eandem clausuram simul habitent, hoc est prohibitum siue velint simul stare ut collegium, siue particulariter ut patet xviii ii diffinimus et c. in nullo et c. monasteria de statu regula[rium] c. i. Ii. vi. Si vero fiat ut non stent in eadem clausura, sed in diuersa, tamen volunt stare quodlibet per se ut collegium, ut quia moniales volunt creare unum monasterium cum sua abbatissa, et viri unum monasterium cum suo abbate, et tunc etiam non possunt simul iungi, quia debent hec monasteria longe collocari et edificari ut dicit textus xviii q. ii monasteria puellarum. Si vero edificatur monasterium monialium cum sua abbatissa, et disponunt ut ibi sint clerici non ut collegium cum suo capite separati, sed ibi sint singulariter et tamquam capellani celebrantes eis diuina et sacramenta eis ministrantes, nec volunt quod habitent intra clausuram monialium, sed extra, tamen habeant habitationem contiguam monasterio hoc non reperitur iure prohibitum, sed permissum ut probatur de exces[sis] prela[tis] dilecta, et de maio[ritate] et obe[dientia] dilecta, quia necessaria sunt eis talia ministeria. Et ita videmus obseruari de facto in diuersis partibus ubi creantur monasteria monialium, et ibi extra clausuram ipsarum contigue stant capellani officiantes talia monialibus et ministrantes eis ecclesiastica sacramenta, ad propositum ergo si isti fratres deputantur in istis monasteriis secundum ultimum modum, hoc non est iure prohibitum. Et quia sic sint deputati probatur ex principio x c[apituli] regule ubi dicitur quod debent habere clericos sub certo numero qui cotidie eis officium celebrent. Et sic patet quod clerici non sunt ibi tamquam monasterium virorum facientes, sed tamquam seruientes in diuinis quod non est prohibitum ut predixi. Et rationibus oppositis de facili respondetur, quia ad id quod dicitur quod vir debet esse caput mulieris ut in i. cor[int.] c[ap] xi respondetur quod apostolus loquitur de viro coniuncto mulieri matrimonialiter non de aliis mulieribus. Et hoc probatur xxxiii q. v. cum caput mulieris, nam in non coniunctis matrimonialiter hoc non est verum, quia mulier potest habere superioritatem in viris ratione officii vel dignitatis ut patet de arbi[tris] dilecti de maio[ritate] et obe[dientia] dilecta de exces[sis] prel[atis] cum dilecta qui textus loquitur de abbatissa.

Ad secundam rationem respondetur quod licet fratres obedire debeant confessori, non sequitur quod ibi sunt duo capita, quia in eadem ecclesia possunt esse plures habentes superioritatem sed unus sub altero ut patet in ecclesia cathedrali ubi est episcopus, archidiaconus archipresbiter, quarum [c: -orum] quilibet habet quandam superioritatem, sed unus sub altero. Patet etiam in monasterio ubi est abbas habens potestatem super omnes et erit prior claustralis habens etiam quandam superioritatem tamen sub abbate ut patet de statu regula[rium]. Cum ad monasterium vero prior autem ergo non sequitur fratres debent obedire confessori ergo est confessor caput principale, et abbatissa caput principale quia sola abbatissa est caput principale monasterii, confessor vero habet castigare fratres ex commissione episcopi diocesani, qui sibi committit illud. Et sic non sequitur quod sint duo capita et sic debent esse duo monasteria, quia cum isti sint ibi tamquam clerici debentes officiare monasterio ut patet in illo C. X regule, patet quod non debet fieri monasterium longe separatum de viris quia non sunt ibi ut conuentus separatus, sed ut clerici debent officiare.

Ad tertiam rationem patet responsio per predicta, quia canones antiqui prohibent ne monasteria virorum et mulierum simul iungantur, sed non prohibent quod moniales vero habeant clericos qui eis officient, et sic non sumus in canonibus antiquis, quia diuersus est casus noster, et ista fuit ratio quare papa approbauit istam regulam tali modo, alias papa numquam approbasset si viri starent ibi ut collegium et conuentum de se facientes, sed non stant ibi tali modo sed ut officiantes.

Ad quartum quod monasteria virorum fiant separata sine monialibus, dicitur quod non potest fieri, quia ista regula non est approbata per papam, videlicet quod isti viri faciant regulam de per se, et noue regule non debent fieri sine approbatione pape ut patet de reli[giosis] do[mibus] c. i li. vi. de voto c. i. e[iusdem] li[bri], nec papat [c: papa] nouiter approbat sine magna difficultate et deliberatione. Et ideo cum isti fratres solum sint assignati secundum formam regule ut sint officiatores monialium et debent eis ministrare ecclesiastica sacramenta, non debent posse edificare monasteria pro viris tantum separata a monasteriis monialium, quia hinc esset facere nouam religionem que est prohibita, et isti veniunt ad monasterium monialium tamquam capellani et sic accessorii et non principaliter. Quomodo ergo poterit id quod est accessorium conuertere se et facere principale sine approba tione pape et certe non possunt. Nec prosunt eis impetrationes facte per papam quia sunt surreptitie narrantes falsum, nam dicunt quod monasteria illa sunt duplicia quasi habeant principaliter duo collegia, unum virorum aliud mulierum. Unde si sic esset, deberet fieri disgregatio ut papa illis concedit, sed hoc non est verum in facto. Nam si dixissent pape quod erant ibi ut capellani et officiatores prout est veritas, numquam papa concessisset ut monasteria segregata virorum edificarent quod est creare nouam religionem quod de facili papa non facit. Et si dicas rescriptum est eis concessum motu proprio, ergo non potest opponi contra ipsum exceptio surreptionis ut in c. Si motu proprio de prebendis li. vi, respondeo quod non oppono in vim surreptionis sed in vim veritatis non contente quia dico quod rescriptum non continet veritatem, ergo non meretur executionem. Nam contra rescriptum principis motu proprio concessum potest opponi quod non contineat veritatem, quia in tali rescripto semper intelligitur expressa clausula Si preces veritatem nitantur, ut est textus singularis iuncta giul. xxv. q. ii. rescripta, unde cum veritas non sit expressa quia dicitur quod monasteria illa sunt duplicia, propter quod mandatur edificari pro viris tantum, patet quod falsitas continetur in rescripto, ergo potest talis talis(!) exceptio opponi contra istud rescriptum licet motu proprio concessum.

Expliciunt allegationes et consilia super regula seu constitutionibus beate B[irgitte] edita per egregium et solepnem [c: solempnem] virum dominum Dominicum de Sancto Geminiano domini Martini pape quinti capellanum et camerarium ac curie causarum camere apostolice generalem auditorem in decretis doctorem famosissimum.

Tryckt
Litteratur och kommentar

Jfr. H. Cnattingius, Studies in the order of St. Bridget (1963) s. 144 f.

För textkritiska kommentarer och hänvisningar till kanonisk rätt m.m., se utgåvan (APS Cam. nr 1539).

Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel