SDHK-nr: 161

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
0989  november  8*
 
Innehåll

Påven Johannes XV stadfäster åt ärkebiskop Liäwizo efter Nikolaus’(I) och Agapitus’(II) föredöme innehavet av den hamburgska kyrkan, överhögheten över biskoparna hos danskarna, svenskarna och slaverna mellan Peene och Eider, införlivandet av Bremen med Hamburg samt rätten att inviga biskopar och bära pallium på båda sidor om Elbe.

Språk

latin

Brevtext

johannes Episcopus, servus servorum Dei, dilecto confratri nostro Liavizoni, venerabili Archiepiscopo Hamburgensis Ecclesiae, suis successoribus in perpetuum. Convenit Apostolico moderamini pia religione pollentibus benivola compassione succurrere & poscentium animis alacri devotione impertire assensum. Ex hoc enim lucri potissimum praemium apud conditorem omnium Dominum procul dubio promeremur, dum venerabilia loca ad meliorem fuerint sine dubio statum perducta. Igitur quia postulastis a nobis, quatenus Archiepiscopatum Hammaburgensis Ecclesiae totum integrum vobis confirmaremus, sicut a praedecessoribus nostris, videlicet Nicolao, & Agapito, hujus Apostolicae sedis Episcopis decretum est, inclinatj precibus vestris apostolica auctoritate concedimus & confirmamus, cum omnibus generaliter atque specialiter ad eundem praefatum vestrum Archiepiscopatum pertinentibus scilicet omnia quae vestri antecessores suis laboribus adquisiverunt, vel etiam amore aeternae patriae a Christicolarum fidelibus nunc collata, vel deinceps sunt conferenda. Cum illis etiam qui nunc temporis ad Christi conversi sunt fidem, videlicet Episcopis in omnibus gentibus Sueonum, siue Danorum, nec non etiam in illis partibus Slavorum, quae sunt a flumine Pene, usque ad fluvium Egidre, ita ut sub vestro, vestrorumque successorum Hammaburgensis Ecclesiae Archiepiscoporum maneant potestate, vel quicquid vestri laborjs certamine divina favente gratia, ab errore perfidie, sive hominum sive locorum, ad religionem Christianam adquirere potestis, vobis vestrisque successoribus perpetualiter tenendum, inviolabiliter tenere censemus. Et insuper decernimus & sancimus, nullum Archiepiscoporum, vel Coloniensem, vel alium quemlibet in vestro dioecesi illam sibi vendicare potestatem. Quinimo & ipsis & omnibus omnino cultoribus verae religionis, ut adjutorium & solatium vobis in omnibus amministrent. Quatenus pro gratia hujus beneficii plenam percipere mercedem a Domino mereantur. ((Quoniam)) omnia quae proficua Ecclesiae probantur existere, & divinis non impugnant praeceptionibus, afficienda & praebenda, omnipotentis Dei auctoritate, & beatorum Apostolorum Petri & Pauli non dubitamus. Et hoc nostro decreto decernimus, secundum praenominati bonae memoriae Nicolai, & Agapiti Papae sanctionem ipsas dioeceses, Hammaburgensem scilicet & Bremensem, non duas, sed unam esse & vocari. Omnem quoque adversantem vel contradicentem, atque piis nostris studiis quolibet modo insidiantem anathematis mucrone percutimus, perpetuaeque ultionis reum, diabolica sorte dampnamus, ut culmen apostolicum more praedecessorum nostrorum causamque Dei pro affectu zelantes, ab adversis hinc inde partibus ((muniamus)). Apostolica itaque auctoritate, Halverstadensis Ecclesiae & Hildonestunensis & Pathrobrunnensis & Mindensis Ecclesiarum Episcopis insuper jubemus atque monemus, ut vos in omnibus adjuvent, quatenus sacerdotale ministerium explere, & animarum lucra Domino Jesu Christo facilius adquirere valeatis, vobis adminiculum praebeant in omnibus. Sic tamen ut vos quos adquiratis & quos habeatis per gratiam Christi adquisitos vestrorumque successorum Archiepiscopatui subjectos permanere decernimus a Christo tantum recepturi praemium renumerationis, quemadmodum Christiana ac vera vos docet religio. Ita docete omnes gentes. Itaque quamvis ad praedicandum gentibus in supradictis locis Episcopi sint consecrati, atque plures in illis partibus consecrandi, tamen formidandum est in tam novella Christinitatis plantatione, per barbarorum saevitiam, ut ((in)) tantum numerus ex eis decrescat, quod illorum auxilio nequaquam Episcoporum possit fieri consecratio. Ideoque praedicta statuta si necesse sit auctoritate apostolica decernimus esse servanda. Decernimus autem, charissime frater Liavizo, ut potestatem habeatis ordinandi Episcopos infra vestram parochiam & dioecesin, in omnibus supradictis gentibus. Et si quis contra hujus nostrae auctoritatis priviligium ire temptaverit, aut in quoquo modo in parte vel in toto frangere nisus fuerit, sit excommunicatus, a corpore & vivifico sanguine Domini nostri Jesu Christi, & a sanctae Dei Ecclesiae aditu separatus. Observator autem hujus nostrae ammonitionis & jussionis habeat benedictionem omnipotentis Dei. & beatorum apostolorum Petri & Pauli & nostram qui eorum fungimur vicariatione. Dato igitur vobis, frater charissime Liavizo, nostrae auctoritatis privilegio simul concedimus vobis, & Pallio uti ubique locorum in utraque Albiae fluminis ripa, statutis diebus, sicut antecessoribus vestris moris erat. Insuper addimus pro voto vestrae dignissimae petitionis, in nataliciis beatorum Martyrum Laurentii, Mauritii, sociorumque eorundem, & in singulis festivitatibus vobis commissae Ecclesiae pallio vos indui. Sancta Trinitas fraternitatem vestram diu conservare dignetur incolumem, atque post hujus saeculi amaritudinem, ad perpetuam perducat beatitudinem. Scriptum per manum Stephani Notarii, Regionarii atque Scriniarii Palatii, in Mense Novembrio & Indictione III. Data VI Idus Novembris per manus Gregorii Episcopi sanctae Portuensis Ecclesiae. Anno Pontificatus Domini Johannis sanctissimi Papae X. Anno ab incarnatione Domini nostri Jesu Christi DCCCCLXXXVIIII in Mense Novembris & Indictione III Pallium vobis mittimus & insuper concedimus isto vel alio cujuscunque generis nitidi candoris vobis placuerit vos indui. Amen.

Tryckt
    DS 17 se pdf av tryck
    ST I:1 nr 17
    N. Staphorst, Historia Ecclesiae Hamburgensis Diplomatica (Hamburg 1723), p. 316
Tryckt regest
    W. Seegrün, Das Erzbistum Hamburg in seinen älteren Papsturkunden (1976), s. 10
Litteratur och kommentar

Se äv. Seegrün, op. cit., s. 105.

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  året ändrat fr. DS:s 988



    Kommentera post/rapportera fel