SDHK-nr: 204

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1165  september  7*
Utfärdandeort
Tusculanum 
Innehåll

Påven Alexander III meddelar biskop Vilhelm i Strängnäs att han tar dennes kyrka i sitt beskydd och att han i likhet med Vilhelms kung och metropolitan samt ärkebiskop Eskil i Lund bekräftar det, som hör till denna kyrka, i synnerhet Närke.

Språk

latin

Källor
  • Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: Bull. I; Örnhielm: Bull. I p. 79
Brevtext

Alexander Papa III Guillelmo Stranensi(1) Episcopo. Fratres & Coepiscopos nostros, & eos praecipue, qui in medio prauae nationis sunt positi, & in remotis mundi partibus constituti, arctiori nos conuenit caritate diligere: & vt in commisso sibi amplius talento proficere valeant, & ad cultum iustitiae & domus Dei decorem fortius accingi, eis Apostolicae sedis gratiam & fauorem nos conuenit impertiri. Attendentes igitur deuotionis tuae constantiam, & fidei puritatem, qua beato Petro & nobis immobili firmitate adhaerere conspiceris, te sicut venerabilem fratrem nostrum diligere & honorare, & tuis rationabilibus votis & desiderijs debita cupimus benignitate fauere. Inde est quod Ecclesiam tuam sub beati Petri ac nostra protectione recipientes, ea quae in praesentiarum pacifice ac legitime possedit, & specialiter Neeric, sicut a rege & Metropolitano tuo, & a venerabili fratre nostro Eskilo Lundensi Archiepiscopo, Apostolicae sedis legato, tibi confirmata est, & scripti sui munimine roborata, tibi & per te eidem Ecclesiae auctoritate Apostolica confirmamus, & praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes vt nulli omnino hominum liceat, hanc paginam nostrae confirmationis infringere, vel ei aliquatenus contraire. Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, & beatorum Petri & Pauli Apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Tuscul. VII. Idus Septembris.

Tryckt
    DS 58 se pdf av tryck
    Magna Bibliotheca Veterum Patrum et Antiq. Scriptorum Eccles. ... (Colon. Agripp. 1618), T. XII, P. 2, s. 622 nr 24
    Dipl. Dan.I:3 nr 23
Tryckt regest
    Jaffé, Regesta pontificum Romanorum... , nr 12111 i andra upplagan (ed. S. Löwenfeld)
Litteratur och kommentar

(med översättning i Danmarks Riges Breve)

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  1165-1181 (DS); kanske snarare 1171-72?



    Kommentera post/rapportera fel