SDHK-nr: 156

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
0911  juni  1*
 
Innehåll

Påven Sergius III förlänar ärkebiskop Hogerus rätten att bära pallium i enlighet med sin företrädare påve Gregorius’(I) föreskrifter.

Språk

latin

Källor
  • Eftermedeltida avskrifter: Örnhielm: Bull. I p. 45-46
Brevtext

sergius Episcopus, Servus Servorum Dei, Reverendissimo & Sanctissimo Confratri nostro Hogero Archiepiscopo(25) sanctae Hammaburgensis Ecclesiae(26) : Diebus vitae suae(27) tantummodo Pastores ovium solem geluque pro gregis suae custodia die ac nocte ferre contenti sunt, et(28) ne quae ex eis aut errando pereat, aut ferinis lanienda morsibus rapiatur, oculis semper vigilantibus circumspectant: quanto sudore, quanta cura debeamus esse pervigiles nos, qui Pastores animarum dicimur, attendamus; et susceptum officium exhibere erga custodiam dominicarum ovium non cessemus, ne in die diuini examinis pro nostra desidia ante summum pastorem negligentiae reatus (29, 30) excruciet, unde modo honoris reuerentiae(3l) sublimiores inter caeteros judicamur. Pallium autem sanctitati tuae ad missarum solemnia celebranda, ex more, transmisimus, quod tibi(32) non aliter, Ecclesiae tuae privilegiis in suo statu manentibus, uti largimur,(33) nisi solummodo in die sanctae ac venerandae resurrectionis domini nostri Jesu Christi, seu in(34) Natalitiis Sanctorum Apostolorum(35) atque beati Baptistae Johannis,(36) nec non in assumtione sanctae Dei genetricis Mariae(37) , simulque(38) in(39) dominicae domini nostri Jesu Christi natiuitatis die,(40) pariterque(41) in solempnitatis Ecclesiae tuae die & natalicii tui die, sicut a(42) praedecessore nostro domino Gregorio, hujus almae sedis praesule sancitum est. In Secretario vero induere tua Sanctitas pallium debeat, et ita ad missarum solempnia proficisci,(43) et nihil sibi amplius temerariae praesumptionis adrogare, nedum in exteriori habitu inordinate aliquid arripiatur. Cujus quam(44) indumenti honor modesta actuum vivacitate seruandus est, hortamur, ut &(45) cuncta ornamenta conveniant, quatenus auctore Deo recte utrobique possis esse conspicuus. Itaque vita tua filiis tuis sit regula, in ipsa, si qua fortitudo illis injecta est dirigatur,(46) in ea quod imitantur(47) aspiciant, in ipsa, se semper considerando proficiant, ut tuum, post dominum(48) , videatur esse bonum, quod vixerint. Cor ergo neque prospera, quae(49) corporaliter blandiuntur, extollant, neque adversa dejiciant, sed quicquid illud fuerit, virtute patientiae devinciatur. Nullum apud te locum odia, nullum favor indiscretus(50) inve-niant, benignum te boni sentiant, districtum mali cognoscant, insontem(5l) reum apud te suggestio mala non faciat, nocentem gratia non excuset, remissum te delinquentibus non ostendas, ne(52) quod ultus non fueris perpetrari promittas(53) . Sit in te & boni pastoris dulcedo(54) , sit & judicis severa districtio, unum scilicet, quod innocentes viuentes foueat, aliud quod inquietos feriendos a prauitate compescat. Sed quam nonnunquam praepositorum zelus dum districtius malorum vindex vult existere, transit in crudelitatem correctio(55) , iram judicio refrena & censura disciplinae sic utere(56) , ut & culpas ferias, & a dilectione personarum, quas corrigis, non recedas. Misericordem te, prout virtus patitur, pauperibus exhibe, oppressis defensio tua subveniat, opprimentibus modesta correctio contradicat, nullius faciem contra justitiam aspicias, nullum quaerentem justa despicias, custodia in te aequitatis excellat, ut nec divitem(57) potentia sua aliquid apud vos extra viam suadeat rationis audere, nec pauperem de re sua faciat humiliter(58) desperare: quatenus, Deo(59) miserante, talis possis existere, qualem sacra Lectio praecipit, dicens: Oportet Episcopum irreprehensibilem esse. Sed his omnibus salubriter uti poteris, si Magistram charitatem habueris, quam qui secutus fuerit a recto aliquando tramite non recedit. Ecce Frater Charissime, inter multa alia ista sunt Sacerdotii, ista sunt Pallii, quae si studiose servaveris, quod foris accepisse ostenderis intus habebis. Sancta Trinitas Fraternitatem vestram(60) gratiae suae protectione circumdet, atque ita(6l) in timoris sui via nos diriget, ut, post vitae hujus amaritudinem, ad aeternam simul(62) dulcedinem pervenire mereamur. Scriptum per manus(63) Johannis Scriniarii Sanctae Romanae Ecclesiae, in Mense Majo, Indictione(64) decima qvarta(65) bene vale. Data in Kalend. Junii, per manum Theophylacti Sacellarii Sanctae Sedis Apostolicae. Anno Deo propitio, Pontificatus Domini Sergii Summi Pontificis, et Universitatis Papae, in Sacratissima sede beati Petri Apostoli VIII. Indictione XIV.

Tryckt
    DS 13 se pdf av tryck
    N. Staphorst, Historia Ecclesiae Hamburgensis Diplomatica (Hamburg 1723), p. 76
Tryckt regest
    W. Seegrün, Das Erzbistum Hamburg in seinen älteren Papsturkunden (1976), s. 9
Litteratur och kommentar

1 Två varianter av brevet förekommer, varav en är daterad d. 1 juni 911 och den andra i maj 911. Båda dateringarna förekommer i DS 13; först säges brevet vara skrivet i månaden maj 911 av den påvlige notarien Johannes och därefter påstås det vara utfärdat den 1 juni samma år av den påvliga skattmästaren (eller möjligen kaplanen) Theophylactus. Den i maj 911 daterade varianten torde enligt Seegrün (op. cit., s. 104) vara en förfalskning från omkr. 1158.

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  datum ändrat fr. DS:s 09110519 (se litt. o komm. för förfalskningsmisstankar)



    Kommentera post/rapportera fel