SDHK-nr: 572

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1246  juni  22
Utfärdandeort
Lyon 
Utfärdare

Påven Innocentius (IV)

Innehåll

Påven Innocentius(IV) till ärkebiskopar och biskopar med befallning att genom kyrkostraff tvinga dem som på eget bevåg anlagt predikarordens dräkt att avlägga densamma.

Språk

latin

Källor
  • Original: Or. perg. RA 0101 bilder
  • Eftermedeltida avskrifter: E 102 a, f. 144v n. 83 och f. 38v n. 86
  • Eftermedeltida regest/notis: B 29, f. 229v n. 9, RA 0202
Brevtext

Jnnocentius episcopus seruus seruorum dei Venerabilibus fratribus Archiepiscopis et Episcopis presentes litteras inspecturis Salutem et apostolicam benedictionem. Quia confusio habitus sepe confusionem inducit. ordinum et etiam animorum auctoritate apostolica districtius duximus inhibendum, ut nulli siue sit in religionis ordine siue extra ordinem constitutus, habitum dilectorum filiorum fratrum Predicatorum, aut ita sibi consimilem quod propter eum frater Predicator credi possit. deferre liceat, absque mandato sedis apostolice speciali. Volumus igitur et fraternitati uestre per apostolica scripta mandamus, quatinus singuli uestrum in ciuitatibus suis et diocesibus illos qui prefatum habitum uel sibi predicto modo consimilem contra inhibitionem nostram deferre presumpserint ad deponendum ipsum cum ab eisdem fratribus requisiti fueritis, monitione premissa per censuram ecclesiasticam sublato appellationis obstaculo compellatis, Datum Lugduni, X, kal, Julij, Pontificatus nostrj Anno Tertio.

Sigill

bulla

Tryckt
Tryckt regest
    Potthast (ed.), Regesta Romanorum pontificum inde ab anno post Christum natum MCXCVIII ad annum MCCCIV, vol. I-II (Berlin 1874-75), s. 1031
Litteratur och kommentar

Skånebrevsfört. Domkap. nr 9.

Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel