SDHK-nr: 5055

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1344  september  15
 
Innehåll

Förteckning på gods under domprosteriet, ärkedekanatet, dekanatet och kanonikaten vid Uppsala domkyrka samt deras stiftare, förbättrare och innehavare.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: A 8, fol. 17r-23v, RA 0201
  • Eftermedeltida avskrifter: Örnhielm: I, p. 41-45
Brevtext

[Prepositura].Tempore quo prefuit ecclesie vpsalensi dominus iærlerius archiepisopus Jnstitutum fuit primum capitulum canonicorum secularium in ecclesia vpsalensi, et facti sunt quatuor persone in capitulo videlicet prepositus archidyaconus et duo canonici. Anno vero domini M° CCC° XL quarto decimo septimo kalendas octobris prepositus vpsalensis habuit pro corpore prebende sue. scilicet. XXX. marchas denariorum de ecclesia beate virginis vpsalie que est annexa prepositure Jtem pensionem dictam male scilicet duos denarios de quolibet rustico in tiundia Jtem tompta øra de quolibet fundo inter duo fossata, apud ecclesiam beate virginis Jtem decimas canonicales de prouinciis vllarakir et vaxal scilicet de parochiis ecclesia trinitatis. vengia, cum annexa, næs, byria, vaxal, danmarke, et antiqua vpsalia Jtem predia infra scripta XIII ore terre in caby, Jtem in østra lædhuby vnam marcham terre, **) in quas commutabantur duo solidii(!) in vllathunum quatuor solidi in malmum, XIII solidi et quinque denarii in hagby et I ora in hagby et due ore in floastum Jtem in sæthunum quinque marche terre, Jtem inguarsbyle quod pro vna ora computatur Jtem in sala due marche dimidio solido minus. Jtem in bredhakir quindecim ore Jtem kinngabolstad III ore Jtem in sæwia I marcha Jtem in morgha vna marcha terre, **) Jtem in dalby vna marcha Jtem in wreta iuxta qualabodhe due marche Jtem dyursums quatuor solidi Jtem I wretir iuxta pedem montis kasaas duo solidi de quorum fundis leuatur tompøre Jtem in hamarby iuxta malma vna ora terre antiqua et vnus solidus quem habuit de Johanne in vllatunum. Jtem in hamarby iuxta malma. III. solidi. ***)Primus prepositus vpsalensis fuit dominus bero, hic de bonis suis patrimonialibus dedit ecclesie curiam grenbiærghe parochia sancte trinitatis cum suis attinenciis et molendina tria in vna domo in floastum et de hiis et aliis bonis suis facta est, vicaria in ecclesia vpsalensi, hic obiit, Anno domini M° CC°. LXX. VIII° Secundus prepositus fuit magister andreas hic de bonis suis patrimonialibus domum quandam emit parisius quam pro sustentacione pau perum scolarium parisius studere volencium pro ecclesia vpsalensi deputauit, hic preposituram resignauit Anno domini M°. CC°. XC°. nono Tercius prepositus factus est dominus israel pætærson *) qui tempore quo erat canonicus contulit ecclesie curiam suam hambrar parochia botuidha kyrkiu in sudhermannia scilicet duodecim oras terre cum suis pertinenciis videlicet sedecim solidis terre **) Post huius mortem jterato factus est prepositus magister andreas supradictus, tempore quo resignauerat preposituram edificauit vpsalie iuxta pontem domum magnam lapideam, pro collectione pauperum et infirmorum, Quartus prepositus laurencius æsselius qui multos libros reliquit ecclesie vpsalensi Quintus prepositus fuit dominus bero de vesgocia qui curiam prepositi vbi nunc est primo edificauit faciens in ea domum lapideam et puteum profundum ac de prediis relictis ecclesie anniuersarium pro se fieri procurauit, ***)Post hunc f actus est prepositus Magister laurencius pauli, post hunc dominus laurencius dictus vnge, qui quidem dominus laurencius non habuit jus in ea quia reseruata fuit curie per dominum electum [d.v.s.: clementem] papam VI. et vigore illius reseruationis impetrauit eam in curia dominus johannes Giulaberti tunc apostolice sedis nuncius in istis tribus regnis dacie suecie et norwegie, qui renunciauit in manibus domini pape Jnnocencii VI. predicte prepositure antequam fuisset adeptus possessionem corporalem eiusdem, Ac post eius renunciacionem fuit collata in curia per eundem dominum Jnnocencium, domino Birguero gregorii.[Archidiaconatus]. Anno domini inmediate quo supra hec habuit archidyaconus pro corpore prebende sue. scilicet ecclesiam belling annexam de qua percipit duas partes decimarum et obuencionum sacerdotalium Terciam partem percipiente perpetuo vicario ibidem Jtem decimas canonicales de gestrikaland et prouinciis belling et walendahundæri scilicet parochiis valabo. hambrungi. vclabo, ofansiø, fernabo, thorsakir, hæsundi, belling, akirby, scutunge, walendathune, tæby, wadha cum annexa, et hamarby Jtem pensionem dictam male puta duos denarios de quolibet rustico in attundia ac duas marchas de ciuitate stokholmensi Jtem predia infrascripta scilicet quinque marchas terre in antiqua vpsalia. Jtem dimidiam marcham terre in caby Jtem VII solidos terre in malmum parochia trinitatis Jtem tres marchas terre in hemblinge parochia belling preter antiqum fundum ecclesie annexe [d.v.s.: -um]*) quem habet perpetuus vicarius Jtem medietatem agrariorum tam in pecunia quam annona de prediis que possidet ecclesia belling. **)Primus archidyaconus ecclesie vpsalensis fuit dominus fulco institutus per dominum iarlerium archiepiscopum qui postmodum factus fuit archiepiscopus vpsalensis, huic successit in archidyaconatu dominus benedictus frater suus vterinus qui obiit anno domini M°. CC°. LXXXI° die natiuitatis beate virginis, Huic successit dominus iohannes odolphi qui reliquit ecclesie curias kiular et sculhamar cum earum attinenciis pro vicaria perpetua Jtem predium in billinge nouem oras terre reliquit pro anniuersario suo annis singulis celebrando hic obiit anno domini. M°. CC°. XC.,***) VII. kalendas iunii et sepultus in ecclesia lignea postmodum corpus suum translatum fuit inde et sepultum in maiori ecclesia in capella beati iohannis baptiste et sancti iohannis apostoli et ewangeliste constructa, de bonis huius habuit ecclesia vpsalensis plurima, memoria digna, videlicet in wsby duas curias bonas. libros multos et indumenta preciosa, et insuper quadringentas marchas puri argenti. et alias res preciosas, huic successit dominus olauus filius nicolai de skiabiærghum, huic dominus ericus filius byrgeri regis, huic magister nicolaus siguasti de Calmarnia qui plures bullatas litteras de priuilegiis pro ecclesia inpetrauit, Huic successit dominus thomas allonis. +) Huic successit dominus Ringwidus. quondam curatus in yristæ arosiensis dyocesis,, Huic successit dominus Hartleuus stocholmis oriundus. Cui promoto in episcopum arosiensem successit dominus karolus haquini prius cantor ecclesie lincopensis, ++) post illum dominus petrus ingeuasti quo promoto in episcopum Arosiensem. successit dominus iohannes niclisson vesgotus quo facto preposito in ecclesia vpsalensi successit venerabilis vir dominus petrus hemmingi, vir bone consciencie eminentis litterature zelator iusticie, quo mortuo successit dominus magister olaus ingeualdi sacre theologie baccalaureus formatus, quo defuncto. electus fuit dominus magister Cristoforus sacre theologie professor.Hagund et lagundh. Anno domini inmediate quo supra prima canonia in ecclesia vpsalensi habuit pro redditibus dimidiam marcham terre in malmum parochia trinitatis Jtem decimas canonicales de prouinciis hagund et lagund scilicet de parochiis agaholm, gryto, hagaby, thigbile, iærlase, cum annexa. ramsta. ballinxsta. akir. dalby. langathoro. culla. nysætir. frøslunde. giriste. fitia. bondaculla. et hiæleste. Et Primus in ea canonicus fuit, dominus benedictus frater domini fulconis, qui postmodum archidyaconus factus fuit. huic successit in Canonicatu dominus israel erlendson post hunc dominus iohannes Stephani, post hunc dominus karolus erlendson, qui dedit ecclesie vpsalensi curiam in ballinxstum hagundie, habentem tres marchas terre cum molendinis in adlestum parochia grytum, hic obiit anno domini M°, CC°. XC°VI. in vigilia beati laurencii, Huic successit dominus israel pæterson, qui postmodum factus fuit prepositus vpsalensis, huic in canonicatu successit magister andreas quandocunque prepositus, post huius resignacionem, habuit Canonicatum predictum magister laurencius de tyllingi plebanus, hic ingressus est ordinem predicatorum sictonie, et post eum factus est canonicus dominus bero plebanus de thyllingi, huic *) successit magister laurencius pauli huic magister arnerus qui capellam beati erici inferius circa locum passionis eius primus incepit edificare de lapidibus et fundauit in ea quandam prebendam de redditibus **) Huic successit arwidus hemmingi, sed anno domini MCDLXIIII eam tenuit magister karolus ingeuasti. ***)Norundh. Anno domini inmediate quo supra Secunda canonia habuit pro redditibus vnam marcham terre in billinge Jtem dimidiam marcham terre in caby parochia trinitatis Jtem XX:ti oras terre in veteri vpsalia Jtem in lundby parochia resbohundære quatuordecim solidos cum quatuor denariis terre Jtem in østralæduby decem solidos terre scilicet VII solidos in ipsa villa et tres solidos in wrfiællum Jtem in vestraladuby vnam oram terre Jtem in kil parochia wengium vnam oram terre pro qua ora in kiil habet nunc vnam oram terre in vllatunum +) Jtem in sæwium parochia danmarkum X. solidos terre et duos solidos in vllatunum qui permutabantur in dimidiam marcham terre in billinge prope vpsaliam cum ecclesia vpsalensi et remanent due ore prebende in vllatunum Jtem in enestadhum parochia veteris vpsalie vnam oram terre in ipsa villa et in vrfiællum quinque solidos que permutabantur in quinque solidos in østra ladhuby et in vnam oram terre in vestraladhuby Jtem decime canonicales de prouincia norund scilicet parochiis vendil. tighlismoro. walir. harir. et norum Jtem attinet prebende vna gotabodh[gatubodh] vpsalie in medio køpmannægatu Primus in ista canonicus fuit factus, dominus arnoldus post cuius mortem successit sibi dominus rothgerius, qui multo tempore in seruicio ecclesie viriliter se habens prebendam suam in plurimis auxit et augmentauit, sed tandem in senio ordini fratrum minorum se reddidit vpsalie huic successit in Canonicatu dominus eruastus, post hunc dominus mathias habuit canoniam eandem sed temporis processu ipso resignante prebendam predictam per optacionem alterius canonie, sibi successit dominus nicolaus marcii. in prebenda seu canonicatu. huic laurencius nicolai, *) Sed anno domini MCDLXIIII eam tenuit dominus benedictus olaui. Decanatus. **)Post obitum domini laurencii archiepiscopi, dominus waldemarus rex. contulit ecclesie vpsalensi in beremi. curiam vnam, cum prediis situatis in grenby iuxta vpsaliam de quibus postmodum constituta fuit canonia temporibus domini fulconis archiepiscopi, et factus est tercius canonicus, dominus iacobus prepositus enecopensis, qui tempore domini iacobi archiepiscopi mortuus est, et vacabat prebenda sua vsque ad tempora domini magni electi vpsalensis consecrati. hic dominus magnus cum capitulo suo, de canonia predicta fecit et constituit decanatum in ecclesia vpsalensi. et assumpsit in decanum dominum nicolaum allonis, Cui postmodum facto archiepiscopo successit sibi dominus euerardus enecopensis in decanatu ex prouisione. domini martini. pape. IIII. curia existente anagnie. post huius mortem factus est decanus magister laurencius de østistum, post hunc dominus Sigfridus røkkeri ***) Tempore cuius scilicet Anno domini quo supra habuit pro corpore prebende sue predia ista et primo in aby quatuor marchas terre Jtem in helleby I marcham terre cum vno solido et decem denariis terre Jtem in skelby octo solidos cum dimidio terre Jtem in grenby superiori II oras terre Jtem in skædwi vndecim solidos Jtem in grenby inferiori dimidiam marcham terre Jtem in valby vnam marcham terre cum VI denariis Jtem agrarium de quolibet solido terre vnus modius cum dimidio et solidus denariorum gipt III denarii, et vnus solidus pro libertate, Hec sunt predia de quibus soluitur pecunia tantum Jn varskastum decem ore terre dimidio solido minus Jn bolstum quatuor solidi terre Jn rørby duodecim denarii terre Jn eldoby dimidia ora terre Jn sala dimidius solidus terre Jn brellinge vna marcha lerre cum XII denariis Jn østenæbergum quinque solidi terre Jtem agrarium de quolibet solido terre vna ora denariorum duo denarii pro gipt pro libertate vnus solidus Jtem in raby duo solidi cum dimidio terre Jtem in lundum vna ora lerre cum II denariis et dimidio Jtem in bredhakir quinque ore Jtem aggrarium de solido duo modii annone et solidus denariorum tres denarii gipt, pro libertate vnus solidus Jtem in vitulsenge V. solidi terre de ipsis soluuntur XV modii annone et dimidia marcha denariorum Jtem in eldo septem solidi cum dimidio et de ipsis soluitur vnum talentum annone et octo solidi denariorum cum dimidio Jtem in ierpsta octo solidi terre Jtem in thigbile in resbohundæri quinque ore terre dimidio solido minus Jtem in ægby dimidia ora terre Jtem in ørby quatuor solidi cum quatuor denariis et dimidio terre Jtem in crædby dimidius solidus terre Jtem in nyuile dimidia ora terre Jtem in græni XIII solidi Jtem in sundusum duo denarii cum dimidio terre Jtem in vllatunum duo denarii terre Jtem in hagaby in laghund octo solidi terre Jtem aggrarium de solido terre, vna ora denariorum duo denarii gipt vnus solidus pro libertate, Jtem in kyuinge nouem ore terre cum solido aggrarium de quolibet solido terre duo solidi denariorum vnus solidus pro libertate Jtem decimas canonicales de prouinciis trøgh ét simbohundære scilicet parochiis herkebiærghe, litlene. husabytrøgh. villabiærghe. løøth. hakaste. vecul. thorswi. husaby. gismark, litlakirkiu. bugløsa. walby. alsnø. norby. løsta. althune. frøstolph et terna. Jtem medietatem decimarum predialium et animalium de parochia vaxald. que est annexa prebende decanatus et duas lestas annone cum I. talento siliginis ac. XX. marchis denariorum de perpetuo vicario ibidem, Jtem terciam partem pensionis dicte male que soluitur de enecopia archiepiscopo et decano, Jtem II denarios de quolibet rustico in fiædhrundia. - post ipsum *) prouisus erat in curia romana cuidam Cardinali quo mortuo impetrauit eundem decanatum dominus Nicholaus thorstani **) cui successit dominus nicolaus feet, quo mortuo impetrauit ipsum dominus henricus skeningensis. canonicus lincopensis, ***)post ipsum dominus linduidus linduidi de hathunom, cui successit dominus Nicolaus michaelis baccalaureus in decretis, huic successit dominus nicolaus .... k curatus stokholmensis huic per.....successit..... heluicus ....*) Post dominum nicolaum Krooch successit magister Hælmicus Huic successit dominus ericus petri magnus benefactor ecclesie vpsalensis Post hunc fuit electus in decanum dominus Birgerus iohannis Anno domini MCDLXXII, XV kalendas mayi **) Post hunc magister ericus sacre theologie professor, et huic successit dominus matthias natus in tro’gdh vtriusque iuris doctor Qui obiit anno MC[D]XCI XV die decembris Jtem post hunc dominus johannes krepelyn miles Jtem post hunc Magister Jngolphus parisiensis **) Huic successit dominus Johannes laurencii.Laggahæredhe. ***)Quartam canoniam fundauit dominus waldemarus rex de prediis in husaby laggahæredhe scilicet tribus marchis cum dimidia terre Jtem dimidiam marcham in stabby et [d.v.s.: cum] molendinis in spangum et aliis prediis loco quorum iam id est anno domini quo supra habet prebenda tres oras in floastum et dimidiam marcham terre in rikonaberghum parochia trinitatis Jtem ecclesiam laggahæredhe anexam(!) de qua soluitur XX:ti marce denariorum vna lesta annone et tria talenta siliginis Jtem percipit decimas canonicales de langhundæri scilicet parochiis laggahæred, østhune, husabyernawi. guttarør. nærdhathune. korsta. garn. Jsta canonia. primum data fuit per dominum fulconem archiepiscopum domino jacobo +) erlendsson. Cui facto archiepiscopo. successit sibi in Canonicatu magister andreas quo assumpto in prepositum. habuit canoniam eandem dominus iohannes odolphi eoque facto archidyacono, habuit canoniam eandem dominus nicolaus allonis dicto vero domino nicolao facto decano, successit sibi in Canonicatu magister ketiluastus. quo postmodum mortuo in curia romana. habuit canoniam magister hemmingus ipso eciam mortuo apud parisios. successit eidem. dominus olauus de forsum. quo facto archiepiscopo habuit eam dominus N[icolaus] cristine et post hunc dominus iohannes caroli *) Postea optauit eam dominus Johannes thorstani prepositus strengenensis. *) deinde dominus siguastus olaui, tandem dominus johannes olaui cancellarius. quo defuncto optauit eam dominus lindwidus de hatunom *) quo facto decano, optauit eam dominus iacobus nicolai scolasticus vpsalensis multo tempore, quo mortuo, successit per opcionem magister olaus andree *) quo facio Cantore in prebenda danmarka., optauit eam dominus Andreas ingemundi baccalaureus in decretis, *)quo mortuo, optauit eam magister henricus lodouici, quo mortuo successit ei magister Ericus andree, quo facto preposito, successit ei dominus Conradus rogge decretorum doctor, quo facto archidyacono, successit ei dominus sweno magni osgotus.Prebenda danmarka [deinde cantoria.] **)Quintam canoniam fundauit dominus magnus rex de curiis gyristum et strøm. que habuit pro prediis anno domini quo supra. primo in fyædrundia parochia fitium. IIII. marchas terre. de quibus proueniunt. IX. marche denariorum cum dimidia et II. leste anone. jtem in walastum ibidem. IIII. oras cum dimidio solido. de quibus. III. thunones cum .I. modio ac .VII. ore denariorum cum dimidia. jtem in parochia husaby siutolph in villa araby. .II. solidos terre. de quibus .IIII. modii. et .XXII. denarii. jtem in thyundia parochia thigbile iu villa thyælsta. II. solidos cum dimidio. de quibus. VII. solidi cum dimidio denariorum sed nulla anona. jtem in parochia lena villa arby. VI. oras terre. de quibus. VI. tunones anone cum. XIIII. oris denariorum. jtem parochia waxaldh villa ***) grænby XIII. oras solido minus. de quibus .VI. thunones cum dimidio. et XX. ore cum VI. denariis. jtem in sala dimidiam marcham terre. de qua .III. thunones anone. et IX. ore cum dimidia. jtem in parochia danmarke .II. marchas de quibus .I. lesta anone. et V. marche denariorum. IL oris minus. jtem in waldby. XI. solidos cum dimidio terre. de quibus .IIII. thunones modio minus et .IX. ore denariorum cum .II. denariis. jtem in sæuium .V. solidos terre. de quibus .X. modii. anone et dimidia marcha denariorum. L denario minus. jtem in villa kumblum. VIL solidos terre. de quibus VIL ore denariorum nulla vero anona. jtem in villa kræklinge. L solidum terre. de quo. II. modii. et XV. denarii. jtem in parochia fundhbohæradhe villa skællarøghe. XI. oras terre cum dimidia de quibus XI. thunones cum .III. modiis. et .III. marchis denariorum cum .III. oris et dimidia. jtem in attundia in tiwlaker XVI solidos cum dimidio. de quibus IIII. talenta anone cum modio vno. et .XIIII. ore terre [d.v.s.: denariorum]. cum .I. solido. jtem de ecclesia danmarke. II leste anone. et II. talenta. siliginis. cum X. marchis denariorum. jtem in olandya parochia adhlundum .III. oras cum dimidio solido. de quibus .X. talenta humuli. jtem de curia nanathunum .II. leste anone.Hanc canoniam primo habuit magister andreas. ipso vero optante aliam sibi successit dominus magnus boason. Eo vero electo in archiepiscopum et confirmato habuit istam canoniam magister laurencius de østisthum. quo facto decano habuit eandem dominus mathias enecopensis. quo mortuo habuit eam dominus Sigmundus per inpetracionem de øzsmo., *) quo facto episcopo strengnensi obtauit(!) eam dominus Johannes karoli. quo jterum obtante prebendam tierp. obtinuit eam dominus benedictus Johannis per opcionem. *) Jpse vero dominus Johannes karoli iterato rediit ad ipsam iuxta. c. [d.v.s.: caput] si beneficia. III. VI:, quo mortuo successit sibi dominus magnus thyrgilson. *) quo mortuo. habuit eam per opcionem dominus iohannes thorstani prepositus strengnensis, Cui successit magister iohannes ingemari per modum opcionis *) quo mortuo optauit eam dominus magister olaus laurencii. quo facto preposito habuit eam in curia per impetracionem magister olauus knoop, quo facto episcopo Arosiensi optinuit eam dominus magister olauus ingeualdi quo electo in scolasticum ecclesie vpsalensis videlicet ad prebendam tierp successit sibi per modum opcionis dominus Carolus iohannis, in cuius manibus facta est cantoria. que est iam dignitas, *)quo electo in scolasticum ecclesie vpsalensis, successit dominus egardus gyrdz. per nominacionem capituli et prouisionem domini archiepiscopi in modum collacionis, *) quo mortuo successit eidem magister olauus andree per nominacionem capituli et prouisionem archiepiscopi.Prebenda trinitatis.Sextam canoniam instituit dominus fulco archiepiscopus de ecclesia sancte trinitatis vpsalie et ecclesia spicaby siue scutunge de qua exsoluitur tres leste annone in termino carnispriuii ac tres marche puri vel duodecim marche denariorum in duobus terminis scilicet pascha et festo michaelis habet eciam predia infrascripta ad mensam suam canonicus scilicet in helleby decem et nouem solidos terre Jtem in stabby 11 oras canonicus et I solidum cum I. denario et dimidio terre ecclesia trinitatis Jtem in malmum VIII solidos canonicus et I oram cum VIII denariis terre ecclesia trinitatis Jtem in vllathunum X solidos cum dimidio canonicus et II oras cum dimidio solido ecclesia trinitatis Jtem in gutasundum III oras canonicus Jtem in sundusum VII. solidos canonicus Jtem in bertoghum VII solidos canonicus Jtem in lessaby I marcham terre canonicus Jtem in caby sub fundo presbiteri I. solido minus quam XIIII oras terre canonicus Jtem in vestraladhuby XVII solidos cum dimidio terre ecclesia trinitatis et IIII solidos cum dimidio canonicus Jtem in floastum VIII denarios terre cum dimidio ecclesia trinitatis, hec omnia in parochia trinitatis Jtem in aal parochia vadzsundum X. solidos terre canonicus Jtem in berby parochia wengium dimidiam oram ecclesia trinitatis et hec canonia primo data fuit domino olauo canonico, deinde domino thome allonis. quo facto archidyacono habuit eam dominus iohannes de akir quo mortuo habuit eam magister thomas iohannis quo optante aliam habuit eam dominus iordanus. quo mortuo habuit eam magister henricus lodouici pro tunc scolasticus vpsalensis *)quo mortuo optinuit eam dominus. Petrus Ernolphi. post illum magister vlpho gislonis. quo mortuo optinuit eam dominus Nicolaus feet, *) quo facto decano optinuit eam dominus Olauus de tyllinge. vir iustus. magne probitatis. hic fuit cancellarius dominorum archiepiscoporum petri. birgeri et henrici fere XXVI annis, huic mortuo successit dominus vernerus henrici de stocholmis, quo optante tierp, optauit eam dominus petrus hemmingi *)post ipsum dominus petrus boyci, post ipsum dominus Vernerus (?), *)quo mortuo successit ei per opcionem dominus olaus de thorstunom, quo facto curato in vma, et postea intrante ordinem fratrum minorum successit dominus tydemannus wlff, quo mortuo successit ei per modum collacionis dominus magnus olaui de valenthunom, quo resignante propter infirmitatem successit ei dominus karolus de byr.. quo mortuo. successit per opcionem magister olaus andree, Cui successit dominus elaus curatus in valabo in modum collacionis *)Huic silicet domino elauo successit dominus birgerus quo in decanum electo successit dominus iohannes kro’plin.Prebenda Resbo.Septimam canoniam instituit dominus fulco archiepiscopus de predio dato ecclesie per dominum magnum regem in parochia birium villa skeggiæstum et ecclesiis walir et harir et fecit canonicum dominum benonem cui mortuo successit in Canonicatu dominus nicolaus marcusason et in ecclesia resbohundæri que postea facta est pro corpore prebende de qua exsoluitur annuatim quatuor leste annone et dimidia lesta siliginis et XL:ta marche denariorum et predia infrascripta Anno domini quo supra attinent prebende scilicet dimidia marcha in kaby Jtem dimidia marcha terre in billinge Jtem l marcha terre in lassaby parochia trinitatis Jtem XIIII ore cum duobus solidis terre in skegiastum parochia birium Jtem quatuor solidi terre in akirby Jtem VII denarii terre in agro laurencii gunnarson parochia vengium *) villa finnzsta Jtem I ora terre cum dimidio solido terre in kiil Jtem decimas canonicales de parochiis scilicet resbohundæri II leste cum dimidia de resbokil IX talenta de fundbohæred XX. talenta de lenum tria talenta et. de visum XVIII modios, domino vero nicolao marcusason optante aliam prebendam habuit istam canoniam dominus iohannes suenonis de løth huic successit magister laurencius pauli quo optante aliam habuit eam dominus benedictus postea episcopus aboensis post hunc dominus iohannes philippi cui successit dominus petrus thyrgilli postea episcopus lincopensis Post hunc dominus olauus fastonis. **) quo mortuo in studio montispessulani. impetrauit eam quidam theotunicus. sed dominus Petrus Arnulphi. qui eam optauerat. pluribus annis in curia contra dictum theotunicum litigauit. et finaliter optinuit in curia. **)cui successit magister mathias. post hunc. optinuit eam. dominus nicolaus de hatunom. post ipsum optauit eam. dominus iohannes thorstani. prepositus strengnensis cui optanti laggahæreth successit dominus Holmstanus de salum. **) Quo mortuo successit magister henricus magni Archidyaconus aboensis **) Sed anno domini MCDLXIIII tenuit eam dominus sweno magni. Adelunda.Octauam canoniam instituit eciam dominus fulco archiepiscopus per ecclesiam adlundum et fecit canonicum dominum Salomonem plebanum tunc eiusdem ecclesie pro corpore sue prebende deputans sibi ipsam ecclesiam de qua exsoluitur per perpetuum vicarium septuaginta marche denariorum in +) tribus terminis. scilicet. in martini XX. marche in nundinis disathingh XXX marche ac vnum nauitalentum humuli et in termino pasche XX marche denariorum Jtem attinent prebende VI ore terre in rørby parochia belling de quibus soluitur III marche ++) denariorum Jtem decime canonicales de prouincia oland scilicet. de parochiis adlunde skæpthamar. ekeby. tunir. stabby. olandamoro. et høkhofte. mortuo vero domino salamone. successit sibi dominus euerardus. cui facto decano successit dominus israel pæterson. cui dominus benedictus philippi, quo mortuo sibi dominus suno, cui dominus iohannes skæningiensis cui magister laurencius pauli. huic dominus vlpho hulgeri, qui dedit ecclesie vpsalensi predia in helgestum huic successit dominus arwidus caroli, *)Huic dominus thidemannus vikmanni Huic dominus Rotgerus euerardi. *) Huic dominus nicholaus olaui de hatunum. *) Huic mortuo. dominus siguastus olaui de sudherby, **)sed anno domini MCDLXIIII° tenuit eam dominus henricus langh., *)Post quem optauit eam magister johannes holberni Anno domini etcetera LXXIII.Valby. Nonam canoniam fundauit dominus gregorius ***) miles de curia valby et molendino in vlfawadh Anno igitur domini quo supra habuit prebenda ista predia infra scripta scilicet tres marchas cum duabus oris terre in valby Jtem in kaby dimidiam marcham Jtem in rikunaberghum dimidiam marcham terre scilicet. duas oras in byalandum et II oras in fiællalandum Jtem in førcarlaby XI oras terre dimidio solido minus Jtem in ladaby XI solidos Jtem villa hiortlunde parochia adlundum dimidiam oram Jtem in sudherby parochia knutaby I oram que permutabatur in I oram terre in biærghum prope walby Jtem in rungarnum parochia bledhakir IIII solidos cum X. denariis que permutabantur in IIII solidos in sørby parochia danmarkum Jtem in norgarnum II solidos terre Jtem in hamarby parochia ebohæredh VI solidos cum dimidio terre et II denarios que permutabantur in V. solidos gismustum parochia birium. exceptis duobus denariis Jtem in sandhum I oram Jtem in grydkum IIII denarios qui permutabantur in HII denarios in sandhum Jtem in æsabro I oram cum IIII denariis que commutabantur in oram terre in valby Jtem in ytraby I solidum Jtem in valzmoro I. solidum et I. solidus terre in ytraby et XII denarii gilbiærghum et II denarii terre in hamarby. commutabantur in I oram terre in scarpakumblum Summa VI marche V. solidi et IIII denarii terre Jtem decimas canonicales scilicet. partem de brobyhundæri. partem de frøthunum. partem de lenna. et partem de vætø in annona et partem de vermdø in butiro Jn ista fuit primus canonicus dominus øarus cui successit dominus ødhinus +)post ipsum dominus nicolaus olaui, *)sed anno domini MCDLXIIII tenuit eam dominus georgius henrici.Tyerp. Decimam canoniam fundauit dominus ericus **)dux swecie de curia rødlundum cum suis attinenciis Sed anno domini quo supra spectabant ad eam predia infra scripta scilicet. in løstum IIII marche cum VII solidis terre in parochia ecclesia [d.v.s.: -sie] beati olaui sictonie Jtem in grenberhum I marcha terre parochia trinitatis Jtem in nyuile VII ore terre parochia beate virginis vpsalie Jtem in mysinge X. solidi terre parochia adlunde Jtem in østunaberghum II ore parochia vaxald Jtem in kynge II solidi parochia eadem Jtem in grenby I ora parochia eadem Jtem in brenninge dimidia ora parochia eadem Jtem decime canonicales in prouincia brohundæri scilicet. parochiis bro. næs rydh. laza. færingathune. hildishøgh. ska sunga. løghø. et munzø. Jtem ecclesia tyerp anexa de qua soluitur centum marche denariorum duo nauitalenta humuli et duo pecora estimata pro IIII marchis Jn ista primus canonicus factus fuit dominus benedictus frater dominorun; regis magni et erici ducis qui dominus benedictus pro vicaria perpetua fienda [d.v.s.:facienda] in ecclesia vpsalensi. dedit curiam in staff in færingaøum. huic facto episcopo in ecclesia lincopensi successit in canonia dominus gerardus de tierp. quo mortuo habuit canoniam. magister nicolaus de kalmarnia scolasticus vpsalensis. quo facto archidyacono habuit eam dominus nicolaus iohannis ***) Quo mortuo obtinuit eam dominus Johannes karoli virtute optionis. Jste dominus Johannes karoli non habuit ius in ea quia reseruata fuit in curia et vigore illius reseruacionis impetrauit eam dominus Johannes giulaberti tunc apostolice sedis legatus in regnis dacie suecie et noruegie qui prius optinuit preposituram vpsalensem, eciam per reseruacionem. et renuntiauit prepositure. in manibus pape, quo mortuo optinuit hanc prebendam eciam per reseruationem dominus henricus dictus biscop. quo facto episcopo slesuicensi, optinuit eam dominus henricus karoli de dyocesi aboensi quo facto archiepiscopo vpsalensi impetrauit eam dictus dominus archiepiscopus pro nepote suo magistro henrico andree, quo mortuo optauit eam dominus Johannes prepositus strengenensis ***) quo quasi statim de medio sublato optauit eam dominus Vernerus swarte ***) quo mortuo, optauit eam dominus iohannes pauli dacus. de swinagarnum in cuius manibus facta est dignitas electiua videlicet scolastria quo mortuo. electus fuit ad eam magister olaus ingeualdi, quo in archidyaconum electo successit ei. per eleccionem. dominus magister cristoforus sacre theologie professor quo in archidyaconum electo, successit ei per eleccionem dominus Carolus iohannis bacchalaureus in decretis anno domini MCCCCXLII circa dominicam inuocauit *)post hunc vero electus est Egregius et Venerabilis pater dominus ericus olai sacre theologie professor Cui in decanum electo successit Egregius vir dominus mathias decretorum doctor quo electo in decanum electus est venerabilis pater dominus martinus pral sacre theologie professor.Prebenda Symbethuna.Vndecima **) canonia facta fuit lempore domini iacobi archiepiscopi de ecclesia solendathunir cum decimis canonicalibus de sollendahundæri sed Anno domini quo supra pro corpore prebende huius habuit ecclesiam simbathunir anexam de qua soluuntur sexaginta marche denariorum, Jtem decem oras eum II solidis terre in nanathunum Jtem decimas canonicales de prouincia solendahundæri scilicet. de parochiis ***) solendathune. solnø. danarø. spanga. bruma. gerfelle. et edh. Jn ista fuit primus canonicus dominus røricus mathei filius quo resignante canoniam successit eidem dominus eruastus. post hunc dominus olauus de skiæbiærghum. post hunc dominus euerardus enecopensis. post hunc dominus mathias enecopensis. post hunc dominus nicolaus marcusason. post hunc dominus iohannes suenonis de løth. post quem dominus iohannes magni marinuson filius factus est canonicus. et ecclesia simbathunum prebende sue anexa. anno domini M° CCC° quarto in octaua sanctorum innocencium, post hunc dominus laurencius de walendathunum. post hunc dominus iohannes folkason. post hunc philippus knutsson, post hunc magister thomas iohannis. postea episcopus vexionensis *) Post hunc dominus thidemannus vikmanni. *)Post hunc magister mathias laurencii *) postea episcopus arosiensis Post hunc dominus Nicolaus olaui, Post hunc dominus Jacobus de løstom Post hunc Magister Johannes thorstani, *) Post ipsum optinuit eam dominus holmstanus de salum., quo optante resbohundare. optauit eam dominus Jngemundus Jærleri, huic successit dominus siguastus de sudherby, quo optante laggahæreth successit magister Johannes vestmodi, huic dominus Johannes olaui de byrstil. ) huic dominus Johannes de vermpdø. *) Huic dominus lindwidus. huic per opcionem eciam dominus petrus de munkatorp.*) Tredecima canonia fundata erat per venerabiles viros. dominum Andream Eskilsson militem et sororem suam dominam Jngeburgim necnon dominum Magnum Thyrgilsson Canonicum vpsalensem. tempore domini Petri Archiepiscopi Ecclesie vpsalensis. Anno domini. M°. CCC°. L VII°. de prediis infrascriptis videlicet. tribus marchatis terre in fulrædhum. et septem solidis terre in Ekeby. Cum molendino ibidem, dicto Ekebykuærna. in prouincia et parochia vaxald. Jtem in skiærneem. vna ora terre, Jtem in østum septem solidi[s] terre in parochia ærnatunum. Jtem in krakastum vna markata terre parochia vatsunde et prouincia habohundare. Jtem in østby. viginti oris terre parochia skutunghe. Jtem in sundabro. decem oris terre. et duabus oris terre ibidem in prediolis dictis vrfiælla. Jtem in nyuile. vna markata terre. Jtem in paualsbodhum septem solidis terre parochia et prouincia boeling. Et notandum quod Canonicus huius prebende est astrictus ad vnam missam pro defunctis in qualibet septimana et vnum anniuersarium semel in anno pro animabus dicte prebende fundatorum.Primus Canonicus huius prebende fuit dominus Magnus Thyrgilsson. Cui successit in dicta prebenda dominus Johannes Ludolphi Curatus Stokholmis. Huic successit dominus ingemundus iærleri, huic dominus Vernerus de stocholmis, huic magister henricus magni archidyaconus aboensis, huic magister Johannes vestmodi, huic dominus Johannes olaui de byrstil, **) huic dominus Johannes de vermpdø. huic dominus benedictus thorstani de wikinaker qui postea permutacione facta cum domino olauo magni optinuit nouam prebendam vkn, domino olauo optante aliam successit dominus Sero andree wesgotus.***) Post istas canonias facte sunt quinque canonie prima post [d.v.s.: per] dominum andream eskilsson de qua hic ponitur +) secunda de quadam prebenda pro qua dominus karolus de taptom aliqua dedit pro augmentacione 3:tia de nærdhingiahundare que tamen est prior proxima 4:ta de insula vkn per dominam helgham domini waldemari eriksson relictam fundata, 5:ta creata est per dominum henricum vpsalensem archiepiscopum de prebenda quam fundauit dominus johannes ludolphi canonicus vpsalensis.

Tryckt
Litteratur och kommentar

Se C. Lovén Historieskrivning vid Uppsala domkyrka under högmedeltiden (2012), s. 114 (not 207).

Se A. Ericsson Terra mediaevalis (diss. 2012), s. 64.

Senast ändrad

2017-10-20



Kommentera post/rapportera fel