SDHK-nr: 554

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1245  augusti  5
Utfärdandeort
Lyon 
Utfärdare

Påven Innocentius (IV)

Innehåll

Påven Innocentius(IV) till ärkebiskopen i Lund med tillåtelse att dispensera tio förtjänta och kunniga klerker i sitt stift, så att dessa kan inneha fler beneficier än ett samtidigt.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: Reg. Vat. 21, f. 220v, nr 53, Vatikanarkivet
  • Eftermedeltida avskrifter: Vidim. avskr. fr. 1827 av påvliga bullor för åren 1198-1585, nr 188, VHAA.s dep. RA 0401
Brevtext

Innocentius Episcopus Servus Servorum Dei. Venerabili Fratri . . . Archiepiscopo Lundensi Salutem &c. Cum sicut ex parte tua fuit propositum coram nobis peritos clericos jugiter oporteat te habere, qui te interdum aliis negotiis occupato, commisse tibi sollicitudinis onera sortiantur, eosque condigna retributione prosequi nequeas juxta suorum exigentiam meritorum, cum beneficia illarum partium adeo modici sint valoris, quod vix aliquis juxta statum persone sue possit de unico congrue sustentari, nos tuis precibus inclinati, tibi gratificari volentes, ac per impensam tibi gratiam aliis providere, Fraternitati tue presentium auctoritate concedimus, ut cum decem Clericis tue Diocesis, qui vite meritis, et dono scientie gratie se coaptent, quod eorum quilibet non obstante si obtinet unicum beneficium curam habens animarum annexam, vel constitutione generalis Concilii super hoc edita, duo alia etiam si similem curam habeant, si ei canonice offerantur recipere valeat, et una cum priore libere retinere, auctoritate nostra dispenses, prout consideratis circumstantiis, et eorum meritis secundum Deum videris expedire. Datum Lugduni Nonis Augusti, Pontificatus nostri Anno Tertio.

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel