SDHK-nr: 835

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1265  juni  8
Utfärdandeort
Perugia 
Utfärdare

Påven Clemens (IV)

Innehåll

Påven Clemens(IV) till kardinal Guido i kyrkan ”Sancti Laurentii in Lucina” med fullmakt att såsom påvlig legat skickas till Sverige för att där efter bästa förmåga tillvarata den kristna trons och den katolska kyrkans intressen.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: Reg. Vat. 32, f. 18v, Vatikanarkivet
  • Eftermedeltida avskrifter: Vidim. avskr. fr. 1827 av påvliga bullor för åren 1198-1585, nr 298, VHAA.s dep. RA 0401
Brevtext

Litteræ apostolice clementis IV. quibus mittitur in Svetiam auctoritate Legati Guido tt. S. Laurencii in Lucina Presbiter Cardinalis, atque Clero Magnatibus ac Regi commendatur. Clemens &c. Dilecto filio Guidoni tituli Sancti Laurentii in Lucina Presbytero Cardinali, Apostolice Sedis Legato Salutem &c.Summi Regis magisterio eruditi, qui et si ubique stabilis det cuncta moveri, facit tamen Spiritus suos Angelos, et Ministros, et inclinata Celorum altitudine, ut hominem redimeret factus homo, discipulos, quos elegit in Vniversum Mundum misit. Evangelium predicare, ac Ministerio Sedis apostolice, quam Matrem cunctorum fidelium, et Magistram Deus in se ipso lapide angulari fundavit, insufficientibus meritis deputati, dum necesse habemus levare oculos in circuitu, et considerare filios de longe venientes, nec eos possumus corporaliter visitare, ac crescente affectui, quod aspectui denegatur per alios, de quibus indubitatam fiduciam gerimus, illos ad salutem erudire scientes huiusmodi sollicitudinem exercemus cupiendo adoptionis prolem, quam Christo sponsa eius Ecclesia generavit eidem incolumem conservare, ut et ipsa de sua fecunditate in Domino glorietur. Sane licet nos, qui ad gerendam universe terre, ubi nomen Domini invocatur generalem curam super gentes, et Regna sumus juxta Jeremie vaticinium, quanquam immeriti a Domino constituti inter omnia desiderabilia cordis nostri animarum salutem, libertatis ecclesiastice incrementum, pacis commodum et quietis bonum in cunctis locis fidelium potissime cupientes sedula vigilemus solertia, et quod possumus vigilantie studium apponamus, ut possint hec laudabiliter summotis impedimentis quibuslibet juxta nostri desiderii plenitudinem, auctore Domino provenire; tamen ut in Regno Svetie animarum profectus, libertas ecclesiastica, pax et tranquillitas proveniant, et serventur, eo ardentius affectamus, quo specialius tanquam Christianissimum, et Deo, ac pro eius reverentia Ecclesie Romane devotum, diligimus Regnum ipsum. Vt igitur idem Regnum eo amplius in Dei, et Ecclesie Romane devotione proficiat, quo Nos magis vigiles circa statum eius salubrem pacificum, et tranquillum cognoverit, et se specialius per Legati Sedis apostolice de latere nostro missi presentiam senserit confoveri, ecce te magnum, et honorabile membrum Ecclesie virum utique religione conspicuum morum honestate decorum, litterarum scientia preditum, et prudentia circumspectum, quem inter ceteros Fratres nostros admodum earum habemus pro tuorum exigentia meritorum in predictum Regnum, commisso in eo tibi plene legationis officio, de predictorum Fratrum consilio providimus destinandum, ut cum in hac hora diei undecima cultores simus in vinea Domini constituti, vice nostra ut diligens cultor evellas, et destruas, dissipes, ac disperdas, edifices, et plantes prout queque tibi Dominus ministrabit. De te utique, cum tibi assit puritas conscientie, et presto sit iudicium rationis malitiam, odias, et innocentiam tuearis, speramus firmiter, quod recta regens, et dirigens indirecta aspera convertes in plana. Quocirca discretionem tuam rogamus, et hortamur attente in remissionem tibi peccaminum iniungentes, quatinus commissum tibi huiusmodi legationis officium in Dei et nostro ylariter suscipiens nomine, illud ita solerter secundum tibi a Deo datam prudentiam exequi studeas, quod exinde divinam gratiam, et gloriam merearis, et nos fidelem, et utilem destinasse Vicarium, et Legationis tue Clerus, et populus Salutis, et pacis suscepisse Angelum in Domino gloriemur. Dat. Perusii VI. Idus. Junij Pontificatus nostri Anno Primo.

Tryckt
Litteratur och kommentar

Jfr 12650612 (SDHK nr 836; DS 504) och 12650612 (SDHK nr 837; DS 505).

Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel