SDHK-nr: 6397
Datering
1352 juli 6Utfärdandeort
SträngnäsInnehåll
Biskop Sigmund i Strängnäs donerar Merlänna och Söderlänna, Länna socken (Åkers härad), Sundby, Vårdinge socken (Öknebo härad) m. fl. jordagods till sakristian vid Strängnäs domkyrka.
Utfärdaren samt domkapitlet i Strängnäs beseglar.
Språk
latin
Källor
- Original: or. perg., RA 0101 bilder
- Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: E 58, f. 76; Örnhielm: V, p. 317; B 31, s. 164, RA 0202
Brevtext
In nomine Domini. Auctoritate ordinaria vna cum consensu capituli nostri nos Sigmundus, Dei gracia episcopus Strengenensis, ad perpetuam rei memoriam ordinamus et statuimus de prediis, que nostris sumptibus acquisiuimus per modum, qui sequitur. Quia redditus sacristie ecclesie nostre Strengenensis adeo sunt tenues et exiles, quod predicta sacristia proprium tenere non sufficit seruitorem, nisi sibi redditus augmententur, eapropter predia inferius annotata, que per industriam nostram acquisiuimus, videlicet in Mediandum parrochie Lennæ ix oras cum vno solido, in Sudyrlennum eiusdem parrochie duos solidos, in Sundby parrochie Vardhunge dimidiam marcham, in Rotaby parrochie Wansø duos solidos, in Fynnungum parrochie Strengenensis v solidos, in Vigby eiusdem parrochie duos solidos, agros eciam prope Strengenes, qui consueuerunt mense episcopi adherere, sacristie predicte perpetuo annectimus pro sustentacione seruitoris, qui inibi nunc est, et suorum successorum, qui ibidem fuerint canonice instituti. Per istam eciam augmentacionem prediorum, que per industriam episcopalem acquisita sunt et iam sacriste ecclesie Strengenensis applicata, vt premittitur, volumus nos et successores nostros ab onere tenendi vicarium in ecclesia cathedrali, prout hucusque consuetum fuerat, esse liberos et quittatos. Ordinamus eciam, vt sacrista ecclesie Strengenensis predicte vnum clericum infra sacros, si presbyterum habere nequiuerit, secum in suis sumptibus habeat et sustentet. In cuius ordinacionis euidenciam sigillum nostrum vna cum sigillo capituli nostri presentibus est appensum. Actum et datum Strengenes anno Domini m°ccc°l° secundo in octaua apostolorum Petri et Pauli. De laboriciis vero colonorum, quos predicte prebende applicauimus, ordinacioni nostre tenore presencium retinemus.
Sigill
Af biskop Sigmunds sigill (se Sv. Sig. fr. Medelt. I, 2, 187 anm.), som ensamt blifvit vidhängdt är ett fragment bevaradt: sigil......i dei........
Tryckt
- DS 4830 se pdf av tryck
Tryckt regest
- RPB nr 73
Senast ändrad
2015-06-05