SDHK-nr: 7051
Datering
1356 juli 26Innehåll
Anteckning att biskop Magnus i Västerås genom sitt ombud broder Nicolaus Asmundi, påvlig penitentiarie för kungariket Sverige, för den senaste tvåårsperioden fullgjort sin skyldighet att besöka påvestolen.
Språk
latin
Källor
- Medeltida avskrifter: Obl. et Sol. 31, f. 5r, Vatikanarkivet
Brevtext
Die xxvj julij dominus Magnus episcopus Arosiensis regni Suacie pro vno(a) biennio proxime nunc transacto per fratrem Nicolaum penitenciarium dicti regni procuratorem suum etc. visitauitUniuersis presentes litteras jnspecturis / Stephanus permissione diuina archiepiscopus Tholosanus domini pape Camerarius / salutem in Domino Vniuersitati vestre tenore presencium innotescat quod cum venerabilis pater dominus Albertus Mimatensis episcopus comesque Grabalitanus teneatur singulis annis curia(b) existente citra montes sedem apostolicam visitare / sedem jpsam pro vno anno proxime nunc transacto per discretum virum Guiraudum Carrerie (1-) in Romana curia procuratorem atque suum(-1) ad hoc specialiter constitutum cum deuotione debita visitauit / Nichil tamen idem procurator visitationis huiusmodi nomine camere dicti domini nostri pape obtulit uel seruiuit / Jn quorum omnium testimonium presentes litteras fieri fecimus et sigilli camerariatus nostri appensione muniri / Datum Auinione die secunda mensis marcij anno Domini Millesimo CCClsexto jndictione nona pontificatus sanctissimi patris et domini nostri domini Jnnocentij diuina prouidencia pape vj anno quarto .
Tryckt
- DS 5626 se pdf av tryck
APS Cam. nr 534
Senast ändrad
2015-06-05