SDHK-nr: 6483

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1352  november  17
Utfärdandeort
Strängnäs 
Innehåll

Fogden på Stockholms slott Torsten Styrbjörnsson förordnar Lars Ragnvaldsson till sin ställföreträdare i Södermanland med undantag av ”de båda Tör” (nu Södertörn).

Utfärdaren beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Original: or. perg., Krapperups gårdsarkiv
Brevtext

Omnibus presens scriptum cernentibus Thorstanus Styrbiornason, aduocatus castri Stocholmensis, salutem in Domino sempiternam. Nouerint vniuersi per presentes me discreto viro Laurencio Ragualdzson, presencium ostensori, ex parte mei facultatem habendi officium per totam Sudhermanniam exceptis ambabus Töris plenaliter commisisse, ratum et gratum habere volens quicquid nomine meo fecerit vel omiserit, quod licitum esse noscatur in premissis. Si vero ipsum in aliquod dampnum in fideiubendo seu modo aliquo ordinando ex parte mei, quod absit, incurrere contingat, extunc ad faciendum et ostendendum ipsum illesum et indempnem de predictis obligo me pariter et astringo, rogans igitur et volens, vt predicto Laurencio ad quod vobis iniunxerit faciendum vos paratos et fauorabiles ostendatis nec sibi aliquid in contrarium facientes, sicuti fauorem meum duxeritis obseruandum. In cuius commissionis euidenciam sigillum meum presentibus est appensum. Scriptum Strengnes anno Domini m°ccc°l secundo sabbato infra octauam Martini.

Sigill

Sigillet borta, remsan kvar.

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel