SDHK No: 18683

Register of Diplomatarium Suecanum

Date of issue
1416  februari  10*
Place of issue
Vadstena kloster 
Contents

Vadstena kloster till sin generalkonfessor Ericus Johannis med bön att han snart måtte återvända samt med underrättelser från klostret.

Language

latin

Sources
  • Medieval copy: Codex 6 (Benz.), fol. 55v, UUB
Document text

Filiali in Domino salutacione sincere et reuerenter premissa. Pater amantissime. Scripsimus vobis nouiter statum nostrum, qui adhuc eodem moderamine perseuerat, sed anima nostra pre exspectacionis tedio plus solito deficit et liquescit; volebamus vos, pater karissime, abire breuiter in regionem longinquam acceptare locum monasterii et reuerti, et ecce facitis de peregrinacione patriam, de exilio requiem, moram trahendo apud extraneos nimis longam, que nobis vestris ouiculis est nociua; verum tamen non dubitamus quin hoc facit vestra impotencia, non voluntas, sed non modicum nostrum lenigaret dolorem si paternitas vestra erga se contingencia nobis sepius per literas intimaret, nec nostra filiacio in scribendo vobis tam tepida huc vsque fuisset nisi nimia locorum distancia uel intermeancium raritas contrairet. Item noueritis quod frater S[tørkarus] adhuc egritudinis lectulum non dimisit sed frater N[icolaus] laycus iam cepit caput erigere ad salutem. Ceterum nos vestris deuotis oracionibus recommendamus, Deum humiliter deprecantes quatenus faciem vestram videre mereamur infra breue, negociacione vestra perducta debitum ad effectum. Paternitatem vestram conseruet Altissimus in sua gracia incolumem et felicem. Scriptum monasterio Watzstenensi, ipso die sancte Scolastice virginis, nostro sub sigillo.Hec nos soror Gerdica abbatissa et vterque conuentus monasterii Watzstenensis vestre paternitatis filie et filii Sinceri.

Other text

Adress: Religioso viro ac patri nostro in Christo karissimo fratri Erico confessori generali monasterii Watzstenensis reuerenter et sincere detur.

Printed
Literature and comments

Jfr 14160122 (SDHK nr 18673 och SDHK nr 18674), 14160200 (före 1/3; SDHK nr 18676) och 14160300 (efter 2/3; SDHK nr 18688).

Amended

2018-09-25


*Comment on the date:  årtalet supplerat, se litt. o. komm.



    Comment record/report error