SDHK-nr: 6044

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1350  september  23
Utfärdandeort
Lund 
Innehåll

Ärkebiskop Peter i Lund intygar att kaniken i Lund Beneke givit 3 gårdar i Benstorp och en gård i S. Magni socken till Lunds domkyrkas byggnad, att tillfalla densamma efter hans död och med avdrag av 4 mark nya skånska penningar åt dem, som tjänstgör vid firandet av hans årsdag.

Utfärdaren samt Beneke, Peter Helgesson Mattias Petersson, kaniker i Lund beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Original: or. perg., RA 0101 bilder
Brevtext

Omnibus presens scriptum cernentibus Petrus, Dei gracia Lundensis archiepiscopus, Swecie primas, salutem in Domino. Nouerint vniuersi, quod anno Domini millesimo ccc° quinquagesimo crastino beatorum Mauricii et sociorum eius Lundis in capella nostra personaliter constitutus vir, anime sue prouidus, dominus Benechinus de Aos, canonicus noster Lundensis dilectus, omnia bona sua in Benstorp sita, videlicet tres curias, in quarum vna residet Tuko Aughæson, soluens pro censu dimidiam marcham annone, in secunda curia residet Petrus Røth, soluens pro censu duas oras annone, in tercia curia residet quidam colonus Olauus nomine, soluens nunc pro censu dimidiam marcham denariorum, et vnam curiam suam Lundis in parochia beati Magni, soluentem singulis annis tres marchas denariorum, ad fabricam nostre Lundensis ecclesie sub modo infrascripto donauit, assignauit et scotauit jure perpetuo possidendas, vsufructu et ordinacione libera bonorum predictorum, quoad uixerit, sibi reseruatis, ita quod de fructibus dictorum bonorum procuratores fabrice predicte, quicumque pro tempore fuerint, post mortem dicti domini Benechini quatuor marchas denariorum nouorum Scaniensium singulis annis in die anniuersarii sui in choro Lundensi, vt infra patet, deducere et erogare teneantur, videlicet canonicis, qui vigiliis et misse ipso die interfuerint, decem oras denariorum, vicariis dimidiam marcham, pulsantibus in turri duas oras, presbitero vicario in cripta duas oras, fratribus predicatoribus Lundis duas oras, fratribus minoribus ibidem duas oras, infirmis in domo leprosorum prope Luridas ad pitanciam dimidiam marcham, pauperibus scolaribus et aliis egenis sex oras denariorum. Residuum autem de fructibus supradictis cedat fabrice antedicte. In cuius donacionis et scotacionis testimonium sigillum nostrum vna cum sigillis dicti domini Benechini et dominorum Petri Hælghonis et Mathei Petri, canonicorum nostrorum Lundensium, ad hoc specialiter vocatorum, presentibus est appensum. Actum et datum anno, die et loco supradictis.

Extratext

På baksidan (senare stil): anniuersarium domini Benechini cantoris; super tribus curiis in Binstorp et in Lundis. Fabrice.

Sigill

Sigillen: n. 1 ärkebiskopens (nederst sköld med 3 bjelkar): s’ petri dei gra lvnden a . chiepi swecie. primatis (Sv. Sig. fr. Medelt. I, 2, 182); n. 2 (andligt): s’ benechini sacerdotis; n. 3 (petrvs på ett band mellan sirater); n. 4 fragment (andligt): dirigat andreas pacta vias orans, i bågen ofvanför den nederst knäböjande figuren: mathei petr.(1)

Tryckt
Tryckt regest
    Rep. Dan. nr 2273
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel