SDHK-nr: 6034

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1350  september  1
 
Innehåll

Margareta, Gunnars änka, testamenterar till åtskilliga kyrkor, kloster och personer jordegendom, penningar m.m. och förordnar om uppgörelse av sin skuld till brodern Nils Udsson.

Wemund, kanik i Linköping, Erik Magnusson, Nils, utfärdarens broder, Erik Nilsson samt utfärdaren beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Eftermedeltida avskrifter: B 15, fol. 269, RA 0202
Brevtext

In nomine patris et filii et spiritus sancti Amen. Ego Margareta, quondam Gunnari relicta, licet corpore debilis, attendens, quod cuncta, que in hoc mundo sunt, vanitati subiacent et ad suam tendent[C: -dunt] originem naturaliter vniuersa, nam [C: nisi?] ea que in pietatis opera misericorditer eregentur [C: erogentur]: idcirco bona mea temporalia mihi ab ipsa creatione [C: ipso creatore] collata commutata cupiens in eterna, testamentum meum ordine[C: -no] in hunc modum: pro lege [C: primo lego] et confero bona mea in Knäuatorp cum omnibus suis adiacenciis pro animabus Petri Jonssons, Gunarii[C: -ri] Germulsson necnon et mea filieque mee Ingridis ecclesie in Bolmssø condonasse(!), ita tamen quod ad diem judicii misse annuatim pro prenominatis necnon pro defunctis celebrarentur. Item ecclesie in Bolmssö 3 marchas denariorum, item ecclesie ibidem vnum annulle [C: annulum] ad i calicem. Item ecclesie in Tanakir i marcham denariorum, Tortham [C: curato] ibidem similiter. Item ecclesie in Byrgum [C: Byarum] i marcham, curato ibidem i marcham. Item ecclesie in Femsrydh i marcham, curatoque ibidem tantum. Item curato in Fargarydh duas marchas. Item ecclesie in Langarydh i marcam, curato ibidem tantum. Item curato in Wndharydh i marcham. Item domino Karolo Gusa i marcham. Item domino Sunoni in Timultorp [C: Kultorp] n marchas. Item curato in Thyrsharge [C: Torskenge] i marcham. Item domino Johanni longo, presbitero in Watahult, i marcham. Item curato in Hanger i marcham, curato in Danness i marcham. Item fratribus in Halmstadum d[imidiam] marcham. Item fratribus Junocopiæ d[imidiam] marcham. Item in prenominato testamento me[o] xx marchas recognosco esse Nicholai[C: -ao] Udsson, fratri meo, obligatas, pro quibus quidem marchis et prenominato testamento bona mea in Colahult cum omnibus pertinenciis suis a me et meis heredibus in ipsum et suos heredes jure perpetuo defero possidenda. In cuius rei euidenciam sigilla virorum discretorum, videlicet domini Wæmundi, canonici ecclesie Lincopensis, Erici Mag[C: -gni?], Nicholai, fratris mei, Erici Nichlason vna cum meo proprio presentibus sunt appensa. Scriptum anno Domini m°ccc°l° die sancti Egidii abbatis.

Sigill

Enligt ritningen ha fyra sigill varit påsatta.

Tryckt
Tryckt regest
    Dipl. Dan. III:3 nr 317
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel