SDHK-nr: 4751

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1342 utan dag
 
Innehåll

Margareta Abjörndsdotter testamenterar 60 mark penningar till Nydala kloster, där hon väljer att begravas, samt penningar, kreatur och lösegendom till kyrkor, kloster, präster, släktingar och tjänare, allt inom Småland.

Håkan, kanik från Sandsjö, Nils Torstensson, Mathias Bengtsson, herr Algot kyrkoherde i Gällaryd beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Original: or. perg., RA 0101 bilder
  • Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: E 90; Örnhielm: VIII, p. 636
Brevtext

Jn nomine domini amen Ego margareta abiorna dottor licet corpore debilis tamen mente compos secundum illud apostoli diligenti et frequenti studio animaduertens quod oportet nos diem messis extreme operibus misericordie preuenire, Condo igitur testamentum meum et ordino in hunc modum Jn primis monasterio Noue vallis vbi eligo sepulturam confero sexaginta marcas denariorum Jtem ecclesie gelluryd duas marcas denar. curato tres marcas, Jtem ecclesie sanzsio tres marcas, Jtem ecclesie viuilstadhum vnam marcam sacerdoti ibidem tantum, Jtem ecclesie grituryd vnam marcam sacerdoti ibidem tantum, Jtem ecclesie almalsrsachrum(!) vnam marcam, sacerdoti ibidem tantum, Jtem fratribus jonacopie duas marcas, Jtem famulo meo swenoni qui mihi diu et fideliter seruierat duos boues et tres vaccas tres oras annone et vnum lectum paratum, Jtem domino Haquino canonico in sanzscio et fratribus suis triginta marcas quas frater eorum benedictus mibi soluere tenebatur, Jtem sororio meo halstano duas marcas et tantum fratri suo aberno, Jtem famulo meo iohanni vnam vaccam, Jtem halstano longo vnam vaccam, Jtem famulo meo bæsca dimidiam marcam Pro quibus omnibus supradictis curiam meam in swenamo infra sepes et extra cum omnibus pertinentiis suis in pignus pono tali condicione apposita quod si dicta curia infra annum resoluta non fuerit ab heredibus meis, tunc eadem curia monachis Noue vallis cedat iure perpetuo possidenda, Hvius autem testamenti mei et vltime voluntatis exequtores constituo viros discretos videlicet dominum haquinum canonicum in sanzscio et fratres suos Nicholaum benedictum et mathiam sub diuini interminacione iudicii firmiter prohibens nequis hanc meam ordinacionem audeat aliqualiter inpugnare, Jn quorum euidenciam sigilla discretorum virorum videlicet domini Haquini canonici de sanzscio, Nicholai torstænsson mathie, benedicti, et domini algoti curati in gelluryd presentibus sunt appensa, Datum anno domini M° CCC° XL° II°.

Sigill

Sigillen: N:o 1, 3, 4 borta, 2 remsor qvar; N:o 2... tho.... (Oxenstierna); N:o 5, Presten Algots (hand öfver en kalk).

Tryckt
Litteratur och kommentar

se Janken Myrdal, Medeltidens åkerbruk (1985), bil. 1B

Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel