SDHK-nr: 6067

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1350  november  10
Utfärdandeort
Linköping 
Innehåll

Kaniken i Linköping Germund upprättar sitt testamente, bl.a. ger han penningar och lösegendom till Linköpings domkyrka, sin egen kyrka Göteryd, biskop Peter m. fl. kloster och personer och utnämnder kaniken magister Markus, kyrkoherden Nils Hermansson i Virserum och Magnus Finne till testamentsexekutorer.

Språk

latin

Källor
  • Original: or. perg., RA 0101 bilder
  • Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: E 33
Brevtext

In nomine Domini Amen. Anno eiusdem millesimo ccc° quinquagesimo decima die mensis Nouembris. Ego Germundus, canonicus Lincopensis, in infirmitate graui constitutus sciensque morte nichil esse cercius et nichil incercius hora mortis ydeoque mortalibus nichil esse melius quam diem extremum pietatis operibus preuenire, testamentum meum condo et ordino in hunc modum: primo lego ecclesie Lincopensi decretum meum, ita tamen quod in eo computentur xxx floreni vel circa, in quibus sibi teneor ex parte domus sue Parisius, item eidem ambulutorem rubeum meum pro sepultura mea. Item volo, quod duo ciphi mei argentei et nouem coclearia per exequtores meos infrascriptos de pecunia michi anno isto de Aleem prouenienti, quam promptam habet, vt didici, dominus Eskillus, procurator meus super bonis eisdem, pro quindecim marchis denariorum de domino archidyacono redimantur, quibus redemptis alterum ciphorum eorundem lego ad fabricam ecclesie Lincopensis predicte. Item residuum ciphum argenteum et nouem coclearia predicta cum vno cocleari, quod remanet inter res meas apud ecclesiam meam Gøtarydh, et sigillum meum cum cathenis suis lego pro vno calice et pyxide decenti ecclesie Gøtarydh predicte. Item eidem ecclesie Gøtarydh passionarium meum, viginti marchas denariorum valentem, ita tamen, quod in ipso duodecim marche denariorum cum duabus oris, in quibus eidem ecclesie teneor, computentur. Item suidatum rubeum, quod habui tam sub sorkocio meo viridi quam sub capucio eiusdem coloris vna cum alio suidato, quod in cista mea habeo, que reposita est in ecclesia eadem, et cum subtili tela Parisiensi, quam in curia mea ibidem habeo, lego ad ornatum altaris sancte crucis, quod est in ecclesia Gøtarydh predicta, item eidem ecclesie mee cortinam crucifixum continentem et in hospicio meo ibidem pendentem. Item reuerendo patri et domino meo, domino Petro, episcopo Lincopensi, septem plateria, duodecim scutellas et tredecim salsaria de stanno, que sunt apud ecclesiam meam predictam. Item domino magistro Marcho, concanonico meo, decretales meas, Martinianum repertorium juris et sellam meam, ita quod in eis computetur id, in quo sibi teneor racione expensarum vicarii mei. Item Nicholao Hermanni, curato ecclesie Vidhisrum, coclear meum argenteum sacramentale et Sextum meum, quem habet dominus Giniutus, ita quod soluat eidem domino Giniuto triginta florenos cum tribus solidis grossorum, in quibus sibi teneor, et absoluat me de nouem scutatis, tribus florenis et tribus solidis grossorum, super quorum obligacione litteras meas habet. Item ad inuentarium fundi presbyteralis ecclesie mee Gøtarydh predicte vnum Jugum boum cum quatuor vaccis, vnam ollam cum vna caldaria, duos lectos cum necessariis suis, decem crateras, viginti scutellas, quatuor oues, quatuor sues ac vnum de singulis quibuscumque instrumentis ibidem in curia mea existentibus, que ad culturam agri seu ad aliam boskapi necessitatem pertinent. Item ecclesie Madhkarydh pro anima mea et animabus parentum meorum et fratris mei, qui ibidem sunt sepulti, sexaginta marchas denariorum ad mensam curati, qui ibidem pro tempore fuerit, in perpetuos redditus dispensandas, pro quibus inpignero curiam meam in Haghstadhum cum omnibus et singulis ipsius adiacenciis in parochia Hyndorydh sitam. Item fratribus minoribus Lincopie et predicatoribus Skæningie, cuilibet conuentui eorum, tres marchas, pro quarum solucione dimitto xviii vlnas panni langalakan blauei coloris. Item Magno Finna, consanguineo meo, maius et melius tapetum meum vna cum cipho meo stanneo, dicto bwlla. Item domino Haraldo de Agundarydh librum meum dictum Fugitiuum. Item domino Eskillo de Aleem librum, qui vocatur Dieta salutis, et alium qui intitulatur: Abicit mundus pauperes. Item Aliko de Lincopia sorkocium meum rubeum cum capucio variis sufforatum et Kanuto, filio eius, extractum Hugucionis. Item Cristine, relicte Nicholai fabri in Fiætasund, tapetum meum cotidianum, quod hic habeo. Item Haquino, famulo meo, robam meam integram blauei coloris cum pellibus variis sufforatam et mantellum cum capucio eiusdem coloris et equm meum grisei coloris, dictum Hæringen, vna cum quatuor corporibus pecorum salsis. Item Boecio, famulo meo, equm meum brunetum, quem possedit frater meus, cum mantello meo varii coloris, rubea tunica kotihardi grisei coloris forato, et cum sex thynionibus annone de annona, in qua tenetur michi dominus Haquinus de Ødhesøghe. Item domino Haraldo de Ekesyo breuiarium meum et volo quod suum breuiarium, quod modo habeo, sibi restituatur, ita tamen quod restituat litteram meam, quam habet, super octo marchis. Item Tukoni, consanguineo meo, familiari domini episcopi, ambulatorem meum, quem habui versus Romam. Item cursori meo Olauo vnum bouem, vnam vaccam et vnam equam, quam possedit pater suus. Item fratri Laurencio Twtur tabulas meas eburneas cum parua lucerna mea cuprea. Item cuilibet chorali ecclesie Lincopensis dimidiam marcham. Huius autem testamenti mei exequtores constituo viros prouidos et discretos, dominum magistrum Marchum, concanonicum meum, Nicholaum Hermanni, curatum ecclesie Vidhisrum, et Magnum Finna, consanguineum meum, predictos, relinquens eisdem super exequendis et ordinandis premissis et premissorum quolibet omnem, quam habeo, facultatem. In cuius testimonium sigillum venerabilis in Christo patris domini mei, domini Petri, Dei gracia episcopi Lincopensis, vna cum sigillo honorabilis viri, domini Haquini de Sandzsyo et meo proprio presentibus est appensum. Datum Lincopie anno et die supradictis.

Extratext

På baksidan: testamentum domini Germundi canonici.

Sigill

Sigillen, n. 1 och 2 borta; n. 3 fragment (andligt): nederst två sköldar, i den ena oxpanna med horn, i den andra tre djurhufvud.

Tryckt
Litteratur och kommentar

se J. Myrdal, Medeltidens åkerbruk (1985), Bil. 1B

Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel