SDHK-nr: 5505
Datering
1347 september 14Innehåll
Peter Eriksson upplåter åt riddaren Nils Turesson sina och sina brorsbarns gods i Betaby (på Öland).
Utfärdaren samt sonen Erik Petarsson beseglar.
Språk
latin
Källor
- Eftermedeltida avskrifter: B 15, fol. 18v, RA 0202
Brevtext
Omnibus presens scriptum cernentibus, Petrus Erichsson, Salutem in domino sempiternam. Nouerint vniuersi, tam posteri quam moderni me Nobili militi, domino Nicholao Twresson, omnia et singula bona mea et possessiones necnon et bona liberorum fratris mei Benedicti in Betaby sita, cum omnibus eorum adiacencijs, agris, pratis, pascuis, siluis, piscaturis, molendinis infra sepes et extra, prope aut remote positis, in siccis et humidis, nullis penitus exceptis, appropriasse, assignasse, et penitus dimisisse. Transferens in ipsum dominum suosque heredes, plenum proprietatis ius et possessionis dominium dicta bona possidendi, vendendi, permutandi, alienandi, et pro me meisque heredibus, et pro fratruelibus meis premissis et eorum heredibus libere ordinandi. Si vero premissa bona, aut premissorum aliqui [d.v.s.: aliquid] impediri ab aliquibus contigerint [d.v.s.: - gerit]. Extunc insolidum me promitto. quod dicta bona singula vt premittitur ipsi domino, suisque heredibus appropriari [d.v.s.: - are] debeam. sine reclamacione cuiuslibet perpetuo possidenda. Jn cuius rei euidenciam firmiorem, sigillum meum, vna cum sigillo Erici Petarsson filii mei presentibus est appensum. Datum Anno domini M. CCC. XL. septimo, die exaltacionis sancte crucis.
Sigill
Sigillen, båda lika (tre likarmade kors, 2 liggande, ett upprätt, i en sköld).
Tryckt
- DS 4243 se pdf av tryck
Litteratur och kommentar
O. Wennerholm i Släkt och Hävd (1986), s. 87.
Senast ändrad
2015-06-05