SDHK-nr: 2881

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1318  augusti  1
Utfärdandeort
Stockholm 
Innehåll

Hertiginnorna Ingeborg återställer till Linköpings domkyrka gården Lena i Västergötland, återtagande några gods på Visingsö och i Gränna, som varit lämnade i utbyte. De skänker domkyrkan dessa gods som ersättning för det bistånd biskopen och domkyrkan gett dem.

Utfärdarna samt Mats Kettilmundsson, Birger Persson och Bo Nilsson beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Original: or. perg., RA 0101 bilder
  • Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: E 47:A, fol. 4v; E 9; Örnhielm: III, p. 400
Brevtext

Omnibus presentes litteras inspecturis Jngiburgis et Jngiburgis dej gracia ducisse sweorum relicte dominorum . E[rici] et .Waldemari] quondam ducum ibidem, salutem in domino sempiternam Cum creatura non habeat quid pro meritis respondeat creatori, sollicite tamen precauendum est, ne filios hominum ingratitudo reos constituat, quos suis graciis preuenire et prosequi nunquam cessat, Tenore igitur presencium ad noticiam venire volumus singulorum quod Nos curiam lænæ, ecclesie lyncopensi, quam minus iuste amiserat, cum omnibus suis attinenciis restituimus et ob hoc predia quedam in wisinxø et grænnum sita, que eidem ecclesie permutacionis nomine pro lænæ, assignata fuerant, ad nos sunt pleno iure deuoluta Nos tamen attendentes dampna quam plurima. que dominus episcopus lyncopensis et ecclesia sua incurrerant isto anno, racione sui fidelis seruicii nobis inpensi et in recompensacionem dampnorum ipsi et ecclesie sue illatorum bona supradicta de consilio et consensu dilectorum consiliariorum nostrorum dominorum, Mathie kætilmundæson Birgeri pætærson Boo niclasson, et thyrkilli andrisson, ecclesie lyncopensi conferimus iure perpetuo possidenda, Ad premissorum igitur euidenciam firmiorem sigilla nostra vna cum sigillis, dilectorum consiliariorum nostrorum predictorum presentibus sunt appensa Datum stokholmis, Anno domini, M°. CCC°. XVIIIº Jn festo sancti petri apostoli quod dicitur aduincula.

Sigill

Sigillen N. 1, 2, 4 skadade; N. 3, 5 borta, remsorna qvar.

Tryckt
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel