SDHK-nr: 4696

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1341  maj  11
Utfärdandeort
Lund 
Innehåll

Ärkebiskop Peter i Lund stadfäster domprosten Holmger Peterssons i Lund gåva av gods i Hofterup och Virketorp i Harjagers härad till gudstjänstens underhållande vid det altare han stiftat i Lunds domkyrka.

Utfärdaren samt Lunds domkapitel, domprost Holmger Petersson i Lund, Stigotus Petersson beseglar.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: A 11, pag. 171 (178, 267), RA 0201
Brevtext

Vniuersis presentes litteras visuris vel audituris Petrus. miseracione diuina lundensis archiepiscopus suecie primas Salutem in omnium saluatore Notum facimus vniuersis. quod sub anno domini M CCC XLprimo in profesto beatorum nerei et achillei martirum videlicet vndecima die mensis maii. Jn presencia nostra. capituli nostri et multorum aliorum fidedignorum clericorum et laicorum. jn choro nostre lundensis ecclesie. apud summum altare. constitutus vir discretus dominus holmgerus petri. dicte lundensis ecclesie prepositus. in ipso altari realiter scotauit et canonice assignauit fabrice dicte lundensis ecclesie omnia bona sua in hortathorp et wirkøgesthorp sita in harthakerhæret. mobilia et inmobilia. cum agris pratis. pascuis. estimacionibus et pertinenciis suis quibuscumque jure perpetuo possidenda. condicione tamen et modo qui sequntur obseruatis videlicet quod procuratores predicte fabrice qui nunc sunt vel qui pro tempore fuerint eidem domino holmgero singulis annis quoad vixerit. lundis XII oras annone de redditibus ecclesie infra festum natalis domini exsoluere teneantur Jtem. procuratores predicti. ad altare in dicta lundensi ecclesia ad partem australem per eundem prepositum ad honorem dei patris omnipotentis. matris eius virginis marie et beate margarete constructum. idoneum presbiterum instituant qui singulis diebus. dicto preposito viuente ad dictum altare. hoc modo et ordine missam celebrabit. Primo qualibet die sabbati. de domina nostra sancta maria virgine. diebus dominicis. de sancta et indiuidua trinitate fferia secunda de sancto laurencio. fferia tercia de sancta margareta. fferia quarta pro animabus parentum propinquorum et omnium benefactorum ipsius prepositi fferia quinta de beato andrea apostolo. sancto nicolao episcopo. et de sancta katerina. vicibus alternatis fferia sexta. pro animabus omnium fidelium defunctorum Jn sollempnitatibus vero ita obseruetur. quod quacumque die sollempnitas euenerit. de ipsa sollempnitate missam dicat. Jpso vero mortuo. idem fere modus et ordo in dicendis missis habeatur nisi hoc solum mutato. quod vbi nunc ipso viuente missa de beato laurencio dicitur. tunc scilicet post mortem ipsius. pro anima sua dictus sacerdos qualibet secunda feria missam sit dicturus Sacerdoti vero dictum altare officianti. singulis annis exnunc. XII marche denariorum Scaniensium pro suis laboribus de bonis ipsius fabrice persoluentur Ceterum. si ipsum altare. indumentis seu eciam aliis ornamentis necessariis propter vetustatem eorum que iam sunt vel aliam iustam causam processu temporis indiguerit. hoc de bonis ipsius ecclesie procuratores eiusdem prouidebunt Ad tenendum eciam anniuersarium ipsius prepositi singulis annis post mortem suam in lundensi ecclesia de bonis ipsius fabrice. quinque marche denariorum Scaniensium deputentur hoc modo diuidende. Primo. canonicis qui misse et vigiliis in choro lundensis ecclesie die anniuersarii sui personaliter interfuerint dentur XII ore denariorum Vicariis marcha denariorum Celebrantibus missas ad omnia altaria in lundensi ecclesia. eodem die. vna marcha denariorum. pauperibus scolaribus dimidia marcha denariorum Aliis pauperibus dimidia marcha denariorum et pulsantibus in turri dimidia marcha denariorum Nos vero predictas scotaciones. hinc inde factas necnon et ordinaciones tam in missis dicendis quam in aliis quibuscumque ratas habere volentes. tenore presencium confirmamus Jn cuius rei testimonium. sigillum nostrum et sigillum capituli nostri dilecti vna cum sigillis dicti domini prepositi et domini stigoti pethersson fratris sui presentibus sunt appensa. Datum anno die et loco supradictis.

Tryckt
Tryckt regest
    Rep. Dan. nr 1925
    ÆA V:162
Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel