SDHK-nr: 4349
Datering
1337 juli 11Utfärdandeort
SlätterydInnehåll
Sven Trotteson Gädda giver sin hustru Ingrid Gödzdotter en gård i Jannaryd i morgongåva. Gustav Nilsson, Peter Petersson, utfärdaren samt dennes bröder Erland, Nils och Johannes beseglar.
Språk
latin
Källor
- Eftermedeltida avskrifter: B 15, fol. 3v, RA 0202
Brevtext
Omnibus presens scriptum cernentibus. Sveno Throttason dictus gædda, salutem [in] domino sempiternam. Nouerint vniuersi, tam posteri quam presentes, me predilecte consorti mee Jngridi Gøzdotter curiam meam in Jannarydh sitam cum singulis suis pertinencijs videlicet domibus, agris pratis, pascuis, siluis, ac alijs omnibus adiacencijs infra sepes vel extra, longe vel prope positis racione donacionis propter nupcias vulgariter dicte Morgongæff rite et racionabiliter contulisse. Tali racione prehabita, quod si Deus nobis liberos annuerit, dicta curia cum suis pertinencijs, ut premissum est ipsis liberis pro matrimonijs deputetur, si vero ipsam absque liberos [d.v.s.: - is] mori contingat me super viuente, quod Deus auertat tunc dicta bona mihi pro octoginta marchis denariorum absque omni impeticione heredum suorum cedant redimenda. Si autem me sine liberos [d.v.s.: - is] ipsa superstite mori contingat, predia sepedicta ipsi, ipsiusque heredibus cedant irreuocabiliter iure perpetuo possidenda. Jn cuius euidenciam firmiorem et robur perpetuum, sigilla discretorum virorum, videlicet Gøtstawi Niclisson, Pether [d.v.s.: Petri] Pætharssori, necnon dilectorum fratrum meorum, videlicet Erlandi, Nicolai et Johannis vna cum sigillo proprio presentibus duxi apponenda. Datum Slættorydh. Anno domini. M. CCC. XXX. septimo. feria sexta proxima post Canuti Regis et martyris.
Sigill
Sigillen afritade: N:o 1, Göstaf Niklissons (2 bjelkar); N:o 2, ”S. Petri filii petri (i midten oritadt); N:o 3, ”S. Svenonis Trottas”. (2 färlor i kors); N:o 4, Erlands (likt n:o 3); de öfriga tomma.
Tryckt
- DS 3304 se pdf av tryck
Senast ändrad
2015-06-05