SDHK-nr: 4956

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1344 utan dag
 
Innehåll

Förteckning på vicariae eller prebendor vid Uppsala domkyrka samt stiftare, gods, inkomster och innehavarnas plikter.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: A 8, fol. 24r-27v, RA 0201
  • Eftermedeltida avskrifter: Örnhielm: I, p. 46
Brevtext

Prima vicaria est ista quam dominus bero instituit **) in ecclesia vpsalensi cuius predia sunt ista videlicet in grenbergum marcha terre Jtem vnum fallaland (!) in agris billingi, quod fiallaland domini petri sacriste temporibus permutatum fuit in aliud fallaland in grenberghum attinenti archiepiscopo, Jtem possedit prebenda in niuile X. oras cum duobus solidis terre Jn floastum quinque oras terre et tria molendina in domo vna Jn parochia vengium in almby decem solidos terre Jn ladhuby XIX denarios terre cum dimidio Jn nyaby oram terre Jn ernatunum quinque solidos terre in resbohundæri in hufi solidum terre in vestraberghum solidum terre in skæki solidum terre Jtem in prato malmoængh. septem stangafal cum dimidio per totum pratum Hec scripta fuerunt tempore domini petri sacriste post huius mortem in scriptura facta super prediis prebende non est inuenta ora terre in nyaby sed quatuor solidi terre in villa thorcarlaby parochia vaxal Set anno domini M° CCC° secundo circa octauam natiuitatis beate virginis hec fuerunt predia prebende predicte scilicet. curia grenberghum cum molendino illic constructo sub qua est marcha terre, vnum fallaland in agris eiusdem ville Jtem septem stangafal cum dimidio per totum pratum in malmboengh Jtem in niuile XIII ore terre et duo fallaland empta de ecclesia vengium et rørico krocneff, pro decem marchis denariorum, computata sunt ad dicta fallaland, pro tribus solidis terre. in floastum quinque ore terre Jn nyaby due ore terre cum dimidia ora terre Jn laduby XIX. denarii terre cum dimidio denario terre Jn ekiby vengium quinque solidi terre Jn lundby. vengium vnus solidus terre Summa omnium, tres marche cum VII oris terre cum II solidis et dimidio et VIII denariis terre cum dimidio de ista percipit prebendatus in anno XXX marchas denariorum jtem XIIII ore terre in biistom parochie vibbohæradh de quibus percipit VII pund annone item I opidum de quo percipit prebendatus XII oras jtem I marcha terre in ballinxtom de qua percipit prebendatus V pund annone, Jtem percipit prebendatus de yconomo XXIIII marchas*) et tenetur ad tres missas pro defunctis pro anima fundatoris in qualibet septimana per annum quatuor dumtaxat exceptis scilicet. ebdomada penosa ante pascha. ebdomada pasche. ebdomada pentecostes. et ebdomada natalis domini **) Jstam tenet dominus olauus holmstani, ***)post eum dominus magister kanutus caroli, post eum dominus magister jacobus vlphonis factus archiepiscopus vpsalensis.Secunda +) vicaria in ecclesia vpsalensi fuit fundata per dominum iohannem odholphi archidyaconum de prediis infrascriptis videlicet in sculhamar XXIII oris terre. Jn sæby parochia walendatunum X solidis cum dimidio Ja parochia solendathunum villa skelby X. denariis terre Jn arby parochia fresta VIII solidis terre. cum quinque denariis Jtem in parochia tæby in fellabro 11 solidis terre Jn filium quatuor solidis terre Jn rithningi VIII solidis terre cum decem denariis lerre Jn arnungi XII denariis terre cum dimidio Jn løtungi dimidius solidus terre, insula tola dicta betherni Et nota quod vna ora terre de XXIII in sculhambri eciam per sentenciam fuit adiudicata rustico vicino in skulhambri. et reaccepit prebenda loco illius ore terre in vallum oram terre et in esliby dimidium solidum terre Jtem attinebant dicte prebende a primaria fundacione curia dicta kiular sub qua fuerant due marche terre, cum VIII solidis terre Jtem in vichby XII ore terre Jn lithby XII ore terre Jn litlingi, II. solidi terre et ista de loco suo permutata sunt scilicet. quinque marche terre cum X. solidis terre ad annonam vero computata sunt IIII marche cum X solidis terre Loco istorum habet prebenda anno domini M° CCC° primo, in sæby parochia danmarkum XX. oras terre in sæwium oram terre, in villinge quatuor solidos Jn kumblum VII solidos terre Jn fellabro II solidos terre in sæby valendatunum sex solidos terre minus duobus denariis et dimidio in bellistum VIII solidos lerre Jn husum parochia garn XIX solidos cum dimidio in carlaby parochia østby II solidos terre Ja thorsholmi parochia frøsundi quatuor solidos terre Supradicta prediorum conscripcio in magna parte attinet mense archiepiscopali.Tercia vicaria fuit instituta per dominum Salomonem in ecclesia vpsalensi de prediis, videlicet curia kiældebiærghir, sub qua tunc erant tres marche terre cum vno solido terre Jtem curia biergby sub qua tunc erant XVIII ore terre cum vno solido terre et hee curie cum omnibus bonis mobilibus et inmobilibus assignate et tradite fuerant Jtem in hufi resbohundære nouem ore terre cum quatuor denariis terre vna cum domibus et attinenciis eiusdem Jtem in seke vaxald marcha terre cum domibus illic constructis Jtem in gelum olande XVI solidi terre Jn skiepthamar octo solidi terre Jn skechi resbohundæri sex solidi terre cum dimidio Jn græni ora terre Et insuper medietas fundi atque domorum spectancium ad curiam per ipsum dominum salomonem constructam vpsalie valencia(!) duas oras terre Tempore quo prefuit dicte prebende dominus haquinus presbiter de tensta permutabantur due ore terre de skepthamar ad curiam kiellabierghir, tunc eciam magister andreas quandocunque prepositus vpsalensis habuit IX oras terre cum quatuor denariis terre in huffi et restituit in echi vaxald tandem dominus nicolaus archiepiscopus permutauit oram terre in græni in duos solidos terre ad villam skeche, et vnum solidum terre iuxta kiellabiergir in apastum Jdem eciam dominus archiepiscopus persoluit ecclesie tunum in olandia in blacstadhum solidum terre quem perceperat dominus salomon in bierghby pro quo non satisfecerat, Super ista solucione recepta fuerant parochianorum ibidem iuramenta, pro medietate vero fundi recepti per fabricam de dicta prebenda, tenetur habere prebenda a fabrica ecclesie II oras terre estimatas ad XII marchas denariorum Jtem XVI solidi de geelum permutati fuerant,, pro quibus nunc habet prebenda quinque solidos terre in biergby et XI solidos terre in vitastum Anno *) domini Millesimo CCC° secundo circa octauam natiuitatis beate virginis ad hanc prebendam pertinebant predia infrascripta primum villa tola kellabiærghe sub qua sunt tres marche cum VII solidis terre Jtem tota villa biergby sub qua sunt XX ore terre Jn ha pastum dimidia ora terre Jn vitastum vndecim solidi terre Jn skiepthambri duo solidi terre Jn skieki resbohundæri octo solidi cum dimidio Jn eki vaxald XVII ore terre cum quatuor denariis terre Jn greni resbohundæri ora terre Jn ørby duo solidi terre cum dimidio Summa **)IX marche terre cum duobus solidis et dimidio et quatuor denarii terre et quia dominus nicolaus archiepiscopus permutauit cum petro de sæthunum et suis fratribus de dictis prediis in eki ad XII oras terre cum quatuor denariis Jdeo eidem prebende de consensu capituli reassignauit XII oras terre cum IIII denariis terre in forsi parochia høkhofudh et percipit prebendatus in anno XX octo marchas et tenetur ad tres missas in septimana scilicet. vnam de trinitate aliam de domina et terciam pro defunctis pro anima fundatoris *) Jn ista prebenda post dominum tyrghillum successit dominus nicolaus laurencii anno domini MCDXII, **)postea tenuit eam magister magnus thome sacrista Anno domini MCDLIIII°.Quartam vicariam in ecclesia vpsalensi instituerunt domini benedictus episcopus lincopensis karolus erlendi canonicus israel petri prepositus vpsalensis de prediis infrascriptis scilicet. in staff færingøum tribus marchis terre eum sex oris terre et quinque denariis terre Jtem in ballinxtum tribus marchis terre cum molendino iuxta adelestum ***) Jtem in hambrum XII oris terre et in villa vicina illic scilicet. aluestrum XVI solidis terre in parochia botuidakirkiu duas marchas terre cum IIII solidis terre +) et percipit prebendatus XX octo marchas qui tenetur in septimana ad tres missas pro defunctis pro anima fundatorum Jtem dimidia marcha terre in hwaristom parrochie frøslunda de qua percipit prebendatus XII modios annone ++) Jstam prebendam tenuit dominus bero iohannis anno domini MCDXIX, et postea dominus nicolaus thome sacrista obiit anno domini MCDXLVIII, jtem dominus henricus olaui tenet eam anno domini MCDLIIII°, jtem post eum tenuit prebendam dominus ericus iohannis Anno domini etcetera LXIIII.Quintam vicariam in ecclesia vpsalensi fundauit dominus iacobus archiepiscopus de prediis infrascriptis videlicet in parochia ringbohæredhi in villa skiælby manso cum domibus et vtensilibus omnibus sub quo erant due marche terre cum duobus solidis terre Jn kunungaby XVI solidis terre cum quatuor denariis terre Jn bergby vna ora terre Jn viby XII denariis terre Jn hastadum solido terre de supradictis prediis pensio annone prouenit in vikby quinque solidis terre et de istorum quolibet soluuntur XX tantum denarii de solido. et valet solidus XX oris denariorum Jtem habuit prebenda de primaria institucione in parochia østunum villa ofeke I solidum terre Jtem in parochia carlunxkirkiu villa sytraiarsø XVII solidos terre cum II denariis terre in nyrraiarsø vndecim solidos lerre cum II denariis Jtem illic est molendinum super vrfiæl constructum Sed quia predia supprimo posita omnia de loco suo permutata fuerunt cum magistro andrea quandocunque preposito vpsalensi ipse restituit predia subscripta videlicet in vlnu parochia Hud decem oras terre, in nyaby iuxta antiquam vpsaliam vndecim oras terre Jn runø parochia akir quatuor solidos terre cum quatuor denariis et dimidio Jn ranestum parochia grytum dimidiam marcham terre Summa restitutorum tres marche cum VII solidis terre cum quatuor denariis et dimidio de quibus XXII ore cum solido soluunt annonam Post ista dominus archiepiscopus predium in runø propter vicinitatem quam habet cum tunir. applicauit illud mense archiepiscopali et restituit prebende in parochia riudh iuxta ternasund villa sundby tres solidos cum dimidio et in grenhambri illic iuxta solidum terre hec postmodum venerunt a staff færingaøum Quum permutacio facta fuit prediorum de villa skiælby tunc domus et vtensilia et supellectilis tota computata, estimata erant ad XLIII marchas denariorum cum dimidia restitucio vero facta prebende, primum domus in nyaby estimate pro XIII. marchis denariorum Jtem quinque solidi terre in parochia veteris vpsalie villa enistum quinque solidi pro decem marchis denariorum Jtem ibidem I solidus terre pro quibus debet habere romscuth II. marchas denariorum Anno domini Millesimo CCC° secundo circa natiuitatem beate virginis attinebant predia subscripta eidem prebende scilicet domini iacobi archiepiscopi in stafi færingaøium XIII ore terre cum X. denariis terre Jtem in vlnu parochia riudh X ore terre, Jn karlunxkirkiu villa sudraiarsio XVII solidi terre cum II denariis terre Jn norraiarsio XI solidi terre cum II. denariis terre Jtem ibidem molendinum constructum super vrfiæl Jtem in enistum parochia veteris vpsalie quinque solidi terre in ranastum parochia grytum dimidiam (!) marcham terre de istis percipit in anno vicarius XX sex marchas denariorum et tenetur ad tres missas in septimana scilicet. vnam de sancto spiritu aliam de domina et terciam pro anima fundatoris.Sextam *) prebendam instituit dominus magnus jonson primum in sko de prediis infrascriptis scilicet de curiis frøsakir et fullabro, cum molendino ibidem et insula lisø necnon predium in fallanes que postmodum translata est **) ad ecclesiam vpsalensem et tenetur prebendatus in septimana bis ad vigilias IX lectionum et bis ad septem psalmos et ad quatuor missas vnam ad quam sua duxerit deuocio. aliam de domina. et ad duas pro defunctis pro anima fundatoris et percipit prebendatus in Anno XL octo marchas denariorum ***) Jstam tenet dominus petrus andree. cui successit dominus petrus laurencii de gestricia.Septimam prebendam instituit dominus nicolaus archiepiscopus de censu siue de voto beati olaui quod fertur vpsaliam de quo percipit prebendatus XL marchas denariorum et tenetur ad quatuor missas in Anno scilicet. vnam de sancto olauo. aliam de sancto erico. terciam pro viatoribus. et quartam pro defunctis generaliter Sed quia postmodum auta fuit prebenda per archiepiscopum et capitulum de nouem oris terre in vllathunum parochie trinitatis quas iohannes karlsson de østirby legauit ecclesie vpsalensi de quibus prebendatus percipit septem talenta annone cum duobus modiis annone oneratus fuit per vnam missam pro defunctis in qualibet septimana pro anima iohannis supradicti dum decesserit *) Jstam tenet dominus ericus ingemari sacrista que postea facta est canonia et tenet eam conradus rogge anno domini MCCCCXLIX. sed anno domini MCDLXIIII tenuit eam magister ericus olaui.Octauam instituit dominus olauus archidyaconus que postmodum fuit auta per dominum Vlphonem curatum in thunum cum prediis infrascriptis .scilicet. duabus marchis terre in villis bæreste et ionungi parochia stabby in olandia cum duabus oris terre in biærghum ac dimidia ora in hamarby ac dimidia ora in hugby et tenetur prebendatus ad tres missas in ebdomada scilicet. ad vnam de domina et aliam de trinitate ac terciam pro defunctis et percipit triginta marchas denariorum in anno **) Jstam prebendam tenet dominus laurencius stunte.Nonam prebendam fundauit dominus laurencius decanus ***) de prediis infra scriptis scilicet. vno vrfiel in førisengh qui permutabatur in vnam marcham terre cum vno solido in sundusum parochia trinitatis Jtem de IX oris terre duobus denariis minus in grillaby parochia vilabiærghum Jtem de XI solidis terre in veppy parochia østhunum Jtem de sex oris terre cum dimidia et domibus ibidem villa sæby parochia wadsundum Jtem de octo solidis cum dimidio terre in finsta parochia vengium Jtem de octo solidis terre villa +) parochia riudh prope sictuniam et tenetur prebendatus ad tres missas in septimana scilicet. vnam de domina aliam de sancto laurencio et terciam pro defunctis pro anima fundatoris et percipit XXVIII marchas denariorum in anno. ++) Jstam prebendam tenet dominus nicolaus alueri. Decimam prebendam fundauit *)dominus byrgerus vplandiarum legifer de prediis infrascriptis scilicet. quatuordecim oris terre cum dimidia in malmø et suinalundum sudhermannie et vna marcha terre sigualstadhum in norund et tenetur prebendatus ad tres missas in septimana scilicet. vnam de trinitate aliam de domina et terciam pro defunctis pro anima fundatoris et percipit viginti sex marchas in anno. **) Et postmodum fuit augmentata per dominam helenam israelsdotter. condam consortem domini karoli wlffsson de thøptom militis et vplandiarum legiferi. de XVIII. oris terre in villa lukasta parochia husabyærnavi. de quibus percipit prebendatus . VI. marchas denariorum. ***)Bona in malmø et swinalundom fuerunt permutata ad XIIII oras cum dimidia ora in villa ekeby parrochia danmarka vt habetur jnfra folio CCXCII. ****) Jstam prebendam tenet dominus laurencius gøzstaui.Vndecimam prebendam fundauit +) dominus waldemarus dux de prediis infra scriptis. scilicet. de quatuor marchis terre in villa arus prope stokholm iu parochia wantør et .XIIII. oris terre in villa ekeby parochia bondaculla et tenetur prebendatus ad quatuor missas in septimana pro defunctis pro anima fundatoris, ++) Jstam tenet dominus ewerardus, iam magister tydemannus lodouici. Duodecimam prebendam fundauit dominus olauus sapiens de forsum archiepiscopus vpsalensis de insula arxø siue prediis in fiaby et kidlinge, que conquisiuit mense archiepiscopi. et tenetur prebendatus ad tres missas in septimana scilicet. vnam de domina et duas pro defunctis pro anima fundatoris et percipit triginta marchas denariorum in anno.Tredecimam prebendam fundauit dominus siggo curatus in vendil de prediis infra scriptis +++) scilicet vna marcha cum II. solidis terre in villa køkingi parochia scutunge Jtem XIII. oris cum I. solido iu bodhistum parochia belling Jtem XIIII. oris cum dimidia in thyristum parochia akirby et tenetur prebendatus ad tres missas scilicet, vnam de trinitate et beata virgine vicissim et ad duas pro defunctis et percipit in anno XXVIII marchas prebendatus.Quartamdecimam prebendam *) fundauit dominus ingiualdus curatus in akirby de prediis infra scriptis scilicet. vndecim oris terre in awrstum parochia Jumakil Jtem de decem solidis terre in holmastum ibidem Jtem de dimidia marcha terre in kroxsta parochia akirby Jtem de IX solidis cum dimidio terre iu biærghum ibidem Jtem de decem solidis terre cum dimidio in achirby Jtem de quatuor solidis lerre cum dimidio in carlaby parochia belling Jtem de dimidia ora terre in lydistum ibidem Jtem de duobus solidis cum dimidio **) in gystum ibidem et tribus oris terre in broby et tenetur prebendatus ad tres missas in septimana scilicet. vnam de trinitate aliam de domina et terciam pro defunctis pro anima fundatoris. ***)Hanc autem prebendam augmentauit dominus ødhinus canonicus vpsalensis sub forma que inferius continetur Vniuersis presentes litteras inspecturis hemmingus &c. +) Jstam prebendam tenet nicolaus olaui dacus, et percipit XXVI marchas denariorum et IIII pund annone Hanc tenet dominus olaus olaui anno domini MCDLXIIII.++) Vna post dominum aruidum gøtzstafson.Vna post dominum N[icolaum] abiørnason Jstam tenet dominus mathias petri.Jtem vna prebenda post thyrnerum karlsson, Jstam prebendam tenet dominus karolus de biriom. Alia domini stenonis benedictsson istam tenet dominus laurencius petri.Jtem prebenda domini karoli de tøptom.Prebenda domini henrici archiepiscopi vpsalensis istam tenet dominus iacobus de wendill.Prebenda petri alenninghia istam tenet dominus martinus et percipit de yconomo XV marchas.Prebenda domini siguasti olaui canonici Jstam tenet dominus nicolaus olaui...Prebenda gertrudis kanstens.Prebenda cristine skyrbytte.

Tryckt
Litteratur och kommentar

Se A. Ericsson Terra mediaevalis (diss. 2012), s. 64.

Senast ändrad

2017-10-20



Kommentera post/rapportera fel