SDHK-nr: 10387

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1373  juli  18
Utfärdandeort
Neapel 
Innehåll

Ärkebiskop B(ernhard) av Neapel tillskriver fru Birgitta (Birgersdotter) i Rom och meddelar att de uppenbarelser av Kristus, som hon mottog i Neapel (Rev. VII:12 och 28), nu går i uppfyllelse. I ett postskriptum till (Birgittas biktfader) herr P(etrus) ber ärkebiskopen denne dels att bönfalla Birgitta om råd för hur han bör handla, dels att för hans räkning och på hans bekostnad låta avskriva några av Birgittas uppenbarelser.

Språk

latin

Källor
  • Medeltida avskrifter: Avskrift på papper, RA (Pappershandl. 1351-1400, nr 23)
  • Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: E 60, f. 229 (reg.); Örnhielm: IX, p. 345
Brevtext

. B . archiepiscopus NeapolitanusSalutacione in Domino nostro Iesu Christo premissa . Vobis domine mee notifico per presentes quod verba domini nostri [I]es[u] [Ch]risti vobis reuelata in ciuitate Neapolitana execucioni demandantur / ob quod que ante contempnebantur nunc v[eneran]tur / et hoc proprium stultorum vt qui insipientes sunt in delinquendo . sapientes efficiantur in pena . Et si non male arbitror sicut liberati de seruitute Egipti . omnes exceptis Caleph et Josue in deserto perierunt (1 ) / sic timeo quod hic pauci execucionem (a-) Dei euitabunt(-a) / qui credunt fugiendo ciuita[t]em Neapolitanam vbi Deus in[c]ipit facere execucionem suam . et ad loca circumuicina con-currendo s[in]e al[i]a(b) [man] dacione Dei iudicia frustrare quod est impossi[bi]le / Et ego pastor hoc dolens refero / qui oues perdo de quibus oportet me reddere racionem qua[m] (c ) ignoro . Licet punicio sit permaxima / parua tamen sequitur correctio / Corporis mors timetur . et eius vita proro[gatur /] De anima que preciosior corpore . secundum quod apparet modicum curatur / cum vita non emendatur / penitencia non agit[ur] / s[atisfac]tio negligitur / nec aliena restitu[u]ntur(d) / quilibet credit a morte se pronunc fore reseruatum / Et sic in nobis fide[s] verbalis est et mortua cum operibus careamus(2) / Ab alia parte regnum incipit diuidi . quare breuis erit consumacio / si Deus nos puniat iuste / et inter nos sine caritate vnus contra alium irruamus / Quare pro Deo [,] domina mea [,] instantissime supplico / quia officium michi commissum me vrget vt domino Jesu Christo . qui pro suis crucifixoribus exorauit et cuius misericordia copiosa est / vt ipse auertat mala premissa / non mala secundum Deum / sed iustissima / sed mala quantum ad nos qui medicinam Dei et eius curam negligimus / et eius vili-pendimus correctionem . O vtinam placeret pro me toto vestro . infructuoso prelato dominum nostrum lesum Christum consulere . an michi expediret dignitati cedere / et quam vitam sibi placens possem exercere / Vnus de clericis meis Johannellus quem indicabam peccatis mortuum repente in virum alterum est mutatus / et monachus Sancti Victoris in Marsilia egressus / et ego senex remaneo in seculo peccata accumulando . Altissimus dominus noster Jesus Christus in sua sancta gracia vos conseruet . Scriptum Neapolim . die . xviij(a) . julij . xi jndictione. Domine . P . vos requiro ex parte domini nostri Iesu Christi (3-) ut sitis infestus domine mee (-3 ) vt michi peregrino det consilia salubria de hiis que agere debeo . et quod faciatis michi scribi aliquas(e) reuelaciones factas domine et mandare quantum mittam pro scribendo . Scriptum vt supra.

Extratext

Över texten A: Superscripcio littere archiepiscopi NeapolitanjNobili et potenti domine . domine Brigide(f) domine mee precipue detur in vrbe .På baksidan A: Jste littere scripte sunt per Bernardum beate Byrg[i]te in Watzstenoml iiij (Uppsala domkyrkas lådsignum).

Tryckt
Tryckt regest
    RPprB 23
Litteratur och kommentar

se DS X 246. Reg. av J. Liedgren, RA:s utställningskatalog 1973, s. 8.

Senast ändrad

2015-06-05



Kommentera post/rapportera fel