SDHK-nr: 195
Datering
1162 utan dag*Innehåll
Abbot Peter i S:t Remy anbefaller hos påven Alexander III ärkebiskop Fulcos böner om hjälp i spridandet av den katolska tron och uttrycker förhoppning om att de privilegier som F. ber om skall komma att bli honom ett stöd.
Språk
latin
Brevtext
Domino & patri Alexandro summo Pontifici, Petrus Abbas sancti Remigij quicquid filius patri.Nvllis bona voluntas a Sancto Spiritu incitata coercenda est habenis, nullis a proposito retardanda dissimulationibus. Sic enim iam totius nostrae Christianitatis religio intepuit, vt vix in toto grege Christiani populi aliqui inueniantur, qui non malint sub ficu & oliua terreni honoris & delectationis delitescere, quam procul odorare bellum, & audacter occurrere in occursum cum filiis Beniamin, & dimidia tribu Manasse, expediti armatis inimicis Christi. Ad vos itaque, Pater sanctissime, qui estis in corpore Ecclesiae caput, de quo oleum non deficit, & qui Australe sufflatorium habetis, respicit desides excitare, excitatos vero ad meliora & viciniora saluti iuuare & impellere. Nunquam ergo vobis molestum debet esse, quod a vobis postulatur in auxilio propagandae Catholicae fidei: quia & Dei & Domini nostri Iesu Christi laus inde augmentatur, meritum vestrum cumulatur, salus infideli populo acquiritur. Proinde petitiones pauperis illius Episcopi Fulconis, qui hoc anno curiam visitauit, & modo nobiscum hospitatur, apud vestram sanctitatem commendamus, scientes & pensantes, quia vbi nulla aut rara fidei supellectilia sunt, suffragio copiosiore indigetur. Indulgendum est ergo illi in multis, qui omnibus indiget. Sic magister & Dominus vester, cum discipulos suos mitteret vt noua praedicarent, addidit eis vt mira quoque facerent. Non a vobis hoc exigitur, vt virtus miraculorum tribuatur, sed auctoritas vestra cum ipso & in ipso operans, vt facilius ei ab incredulis credatur. Nam & Moyses cum a Domino ad filios Israel mitteretur, signum rogauit dari, in quo sibi crederetur. Priuilegia ergo, quae a vobis petit, & pro virga Moysi, & pro miraculis ((discipulorum)) Christi suffragabuntur ei. Nemo enim Deo faciente contemnet auctoritatem vestram, vel personam illius vestra auctoritate munitam. Valeat sanctitas vestra, cui debeo quicquid sum & possum. A multis enim audio, & in multis experior magnificentissimam gratiam vestram.
Tryckt
- DS 44 se pdf av tryck
Magna Bibliotheca Veterum Patrum et Antiq. Scriptorum Eccles. ... (Colon. Agripp. 1618), T. XII, P. 2, s. 587 nr 95
Dipl. Dan. I:3 nr 22
Litteratur och kommentar
Översättning i Danmarks Riges Breve.
Jfr SDHK nr 194 och SDHK nr 196.
Senast ändrad
2015-06-05
*Datumkommentar: 1162-1178; kanske närmast 1170-talet (1171-2?)