SDHK-nr: 198

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1162 utan dag*
 
Innehåll

Abbot Peter i S:t Remy skriver till ärkebiskop Eskil i Lund att magister Crispinus nu återkommit, efter att genom ärkebiskopens välvilja ha återhämtat sig en smula, och att han berättat den hemska historien om ärkebiskopens skeppsbrott.

Språk

latin

Brevtext

Londensi Archiepiscopo Petrus abbas sancti Remigij.Imago vestrae dileccionis impressa & expressa stylo ferreo in vngue adamantino cordis nostri viget, & in eo vigere non cessabit. Radicem namque misit deorsum, quam irrigare non cessat ingis, & quotidiana recordatio benignitatis vestrae ad amicum, ne dicam ad seruum vestrum. Totum enim me occupat gratia, & amicitia, excluso, & expulso timore, tanquam mercenario. Inde est, pater reuerentissime, quod in oblatione primitiarum mearum Domino viuo & vero vestri quoque memoriam eius propitiationi pro posse quotidie repraesento. Redijt ad nos Magister Crispinus, marina potione non parum amaricatus, vestro tamen beneficio aliquantulum recreatus. Inter caetera retulit nobis duram historiam naufragij vestri, in qua elatione saeuissima mare aduersum vos intumuit, ventus immoderatus nauem ferocissime repercussit, tempestas paulominus absorbuit. Recordor, Petrum in fluctibus ambulantem, & ventum validum contra illum venientem, Paulum tertio naufragantem, Ionam absorptum a bellua, quae tamen illum retinere non potuit. Domine Iesu, ubi eras? manum auxilij quare tunc suhtrahebas? nisi forte vt de reliquijs calicis tui, quem cum in passione gustasses bibere noluisti, ministri tui & sequaces de eodem mixto portionem, siue potionem, quae sibi contingebat, ad recuperandam sanitatem, immo hereditatem.

Tryckt
    DS 47 se pdf av tryck
    Magna Bibliotheca Veterum Patrum et Antiq. Scriptorum Eccles. ... (Colon. Agripp. 1618), T. XII, P. 2, s. 598 nr 125
    Dipl. Dan. I:3 nr 60 .
Litteratur och kommentar

Översättning i Danmarks Riges Breve.

Jfr SDHK nr 197.

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  1162-1178; kanske 1176-77?



    Kommentera post/rapportera fel