SDHK-nr: 232

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1178 utan dag*
 
Innehåll

Abboten Peter i Saint-Remy skriver till ärkebiskopen i Lund (Absalon) och tackar honom för hans välgärningar mot biskop Folke och för det han gjort för sin företrädares barnbarn och vänner.

Språk

latin

Brevtext

Archiepiscopo Lundensi, Petrus Abbas sancti Remigij.Spiracula virtutum & odoramenta, suauia sunt & perpetua. Nam nec longaeuitate veterascunt, nec longinquitate odorem suum minuunt. Ecce vestra Dacia remota est a nostra Francia. Distant enim & moribus hominum, & consuetudinibus, siue situ terrarum. Sed virtus, siue hic, siue illic, nec vultum mutat, nec habitum; nec fructum, nec vsum. Species illi vna & in Dacia & in Francia. Quorsum haec? quid ad materiam praesentem attinet de insolubili & immobili vigore & decore virtutis scribere, cum sufficit grates referre vobis pro beneficijs fratri & amico nostro Fulconi Episcopo collatis, & quod obsequium suum tantus Dominus tam indigno monacho litteris suis porrexit? Sed peccatum reputo falsa dicere, nihilominus & vera tacere. Sicut enim improbus incenditur, aut inflatur, si falso laudetur: sic praeditus naturali & gratuita bonitate humiliatur, & fortius ad meliora accenditur, cum ad se & ante se relatione, non adulatoria, sed vera reuocatur. Timet enim, ne non sit vel minus sit, quam dicitur. A multis retro annis, pater carissime, de vestra nobilitate & industria plura audiuimus, & quod feruentissimo zelo quae Dei sunt in vobis, & in alijs augmentare studeatis. Tenui fama hoc didiceram, sed cumulum veritatis & certitudinis adiecit carissimus noster & vester, Fulco Episcopus. Phinees vtinam tam apud vos, quam apud nos resurgeret; & filij Mathathiae antiqua pro lege Dei bella renouarent, & sibi vsque ad animas non parcerent. Feruentis illius spiritus stillicidium in vobis infundat Spiritus sanctus. Satis dictum sit sapienti. Pro his quae aguntur in partibus vestris erga nepotes & amicos praedecessoris vestri, vtinam ea mihi esset apud vos gratia & amicitia, quae apud illum est; & sicut illi honore, sic dilectione succedatis. Valete.

Tryckt
    DS 81 se pdf av tryck
    Magna Bibliotheca Veterum Patrum et Antiq. Scriptorum Eccles. ... (Colon. Agripp. 1618), T. XII, P. 2, s. 607 nr 153
    Dipl. Dan.I:3 nr 81.
Litteratur och kommentar

med översättning i Danmarks Riges Breve

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  omkring 1185



    Kommentera post/rapportera fel