SDHK-nr: 230

Svenskt Diplomatariums huvudkartotek över medeltidsbreven

Datering
1178 utan dag*
 
Innehåll

Abboten Peter i S:t Remy skriver till den f.d. ärkebiskopen i Lund Eskil, som nu är ”en fattig i Clairvaux”, att han gläds över att denne nått en hamn och att han längtar efter att få träffa honom personligen men tills vidare får nöja sig med att skriva.

Språk

latin

Brevtext

Eskilo Londensi quondam Archiepiscopo, Petrus Abbas S. Remigij. Frequens corporis molestia hortatur cogitare de patria, vbi nulla est tristitia. Quanto enim ista infelicior quam patimur, tanto illa felicior quam speramus. Vtinam iam littus eius attingeremus! vtinam fluctus istius euaderemus! Circumferimur, periclitamur, naufragia experimur, & exire dissimulamus? Quis non optat portum, ne incurrat naufragium? Quis non praecidit haerentis in salo nauiculae funem, ne sentiat tempestatem? Quis negligit patriam, & amat exilium? Quis fugit patrem, & sequitur hostem? Gaudeo quia iam tenetis portum, & sedetis ad portam sanctae ciuitatis, cuius participatio in idipsum. Vacillat quidem adhuc nauicula nostra, sed spero & expecto solatium vestrum, cuius per integram amicitiam possideo totum animum. Adiuro vos, si inueneritis dilectum, immo si veneritis ad eius cubiculum, nuncietis ei quia amore langueo. Credite mihi, si venirem ad porticum Salomonis, ne dicam ad sanctuarium Saluatoris, loquerer pro amico, postularem pro domino meo, pronunciarem in auribus Domini Sabaoth, & quae mihi, & quae per me pauperibus fecistis. Appellarem pium, compellerem iustum dicens, Memor esto verbi tui seruo tuo. Est enim verbum tuum, quod vni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ecce substantia domini mei Londensis quondam Archiepiscopi, nunc pauperis Clareuallensis, per manus pauperum tuorum apud te est. Repende ergo ei vicem, & da ei substantiam tuam, qui tibi dedit suam, tamen quam tu dederas, quam a te acceperat. Amantissime pater, non dormit neque dormitat in recordatione vestra cor meum. Clamat, pulsat, statque ad fores nostras, quando inquiens videbo quem desiderat anima mea? quando veniam & videbo illum? Via longa est, pedes vix mouentur, renes congelantur, & quomodo longe positus amicus videbitur? Quaerendum est erga remedium, vbi primum deest solatium. Pergere nequeo, scribere saltem valeo. Cernere non potest oculus, alloquatur stylus. Currat in membranis litera, quia in membris suis retardatur corporalis praesentia. Referat charta quod non potest lingua. Suppleat imago mortua, quod non valet viua & vera. Syllabae fortunam nostram nuncient, quia eloquia oris nequeunt: desidero vos videre. Pax Christi & gratia Dei vobiscum semper. Saluto Capellanos, & Priorem, domnum Gaucherium, & domnum Autisiodorensem Episcopum, & Philippum, & omnes amicos nostros. Valete.

Tryckt
    DS 79 se pdf av tryck
    Magna Bibliotheca -Veterum Patrum et Antiq. Scriptorum Eccles. ... (Colon. Agripp. 1618), T. XII, P. 2, s. 602 nr 135
    Dipl. Dan.I:3 nr 65
Litteratur och kommentar

med översättning i Danmarks Riges Breve

Senast ändrad

2015-06-05


*Datumkommentar:  11770000



    Kommentera post/rapportera fel