SDHK-nr: 211
Datering
1165 september 17*Utfärdandeort
TusculanumInnehåll
Påven Alexander III till alla klerker och lekmän i Linköpings stift med uppmaning att visa biskop Kol den lydnad och vördnad de visat hans företrädare biskop Gisle, hörsamma hans uppmaningar och befallningar och ge honom fullständiga svar rörande hans rättigheter.
Språk
latin
Källor
- Eftermedeltida avskrifter: Peringskiöld: Bull. I; Örnhielm: Bull. I p. 95
Brevtext
Alexander Papa III. vniuersis tam clericis quam laicis Lingacopensis Episcopatus. Decet vniuersitatem vestram, quae ad perfectionem virtutum & salutem pertinent animarum, toto studio cogitare, & ea voluntario effectu perficere, per quae gratiam possitis altissimi acquirere, & ad aeternae felicitatis gloriam cum auxilio diuini numinis peruenire. Caeterum quoniam sine obedientiae virtute nemo Deo perfecte potest placere, aut acceptum seruitium reddere, per Apostolica vobis scripta praecipiendo mandamus & mandando praecipimus, quatinus venerabili fratri nostro Coloni Episcopo vestro, sicut bonae memoriae Giloni praedecessori suo fecisse noscimini, omnimodam obedientiam & reuerentiam impendatis, & in his quae Dei sunt, & ad vestrarum animarum spectant salutem, monitis & mandatis eius humiliter parere curetis, & ei de iustitijs suis integre, & plenarie respondeatis: ita quod apud Deum pro humilitate & obedientia vestra peccatorum vestrorum veniam & gloriam valeatis promereri aeternam. Si qui autem vestrum ei contumaces vel rebelles extiterint, sententiam quam idem Episcopus propter hos in eos rationabiliter tulerit, auctore Domino ratam & firmam habebimus. Datum Tuscul. XV. kalend. Octob.
Tryckt
- DS 61 se pdf av tryck
Magna Bibliotheca Veterum Patrum et Antiq. Scriptorum Eccles. ... (Colon. Agripp. 1618), T. XII, P. 2, s. 623 nr 27
Tryckt regest
- Jaffé, Regesta pontificum Romanorum... , nr 12122 i andra upplagan (ed. S. Löwenfeld)
Senast ändrad
2015-06-05
*Datumkommentar: 1165-1181 (DS); kanske snarare 1171-72?