SDHK No: 2751

Register of Diplomatarium Suecanum

Date of issue
1316  oktober  1
 
Contents

Kung Birger stadgar att kvinnorna omkring Viborgs slott och i Karelen skall åtnjuta samma fred och skydd som i Sverige.

Language

latin

Sources
  • Original: or. perg., RA Helsingfors
  • Post-medieval copy: Gammal avskrift i Riksarkivets Städers Acta Viborg (se vidare DS nr 2067 not*)
Document text

Omnibus presentes litteras inspecturis Birgerus dei gracia Sweorum Gothorumque rex(1) Salutem in(2) domino sempiternam Tenore presencium notum esse volumus tam posteris quam modernis Nos consilio et consensu(3) ( ) nobilium virorum dominorum Kanuti Jonson(4) Legiferi ostgotorum Thoriri kætilson(5) et Johannis brunkow(6) dapiferi nostri necnon et aliorum consiliariorum nostrorum dilectorum firmiter statuisse quasi pro lege seruandum, quod mulieres omnes seu femine nostre dicioni subiecte iuxta castrum nostrum viborg(7) vel in terra Carilie(8) habitantes sint(9) coniugate, vidue, continentes aut virgines plena debent pace et securitate gaudere sicut jn ipso regno nostro Swecie in rebus pariter et(10) personis acerbissimis [d.v.s.: -ma](11) contra transgressores(12) nostra vindicta regia procedente, Quare omnibus et singulis firmiter prohibemus ne quis mulieres seu feminas supra dictas iniurijs aliquibus grauare uel molestare presumat aut ipsis inferre violenciam aliquam corporalem Sicut regiam nostram euitare velint [voluerit](13) vlcionem Eam videlicet que in regno nostro Swecie predicto(14) pro lege seruatur Datum yninge(15) Anno domini M° CCC° Sextodecimo prima(16) die octobris.

Printed
Amended

2015-06-05



Comment record/report error