SDHK-nr: 6097
Datering
1351 januari 13Innehåll
Birger Karlsson skänker sin egendom i Löt, Ledberga socken, till S:t Olofs kapell i Linköpings domkyrka.
Magnus Karlsson, Nils i Stång samt utfärdaren beseglar.
Språk
latin
Källor
- Medeltida avskrifter: vid. perg. 1398 12/3, UUB
Brevtext
Nouerint vniuersi presentes litteras inspecturi, quod ego Birgherus Karlson volens et summe desiderans oracionum et suffragiorum particeps esse, que die noctuque largiente Domino fient in ecclesia Lincopensi, ob anime mee remedium et meorum remissionem peccaminum totalem possessionis partem in villa dicta Løth, parochie Ledhabergh, quam titulo empcionis habui me contingentem, cum edificiis ibidem erectis pure et simpliciter eidem ecclesie confero et in -manus domini Birgheri de Thyrnowallom, ipsius ecclesie ychonomi, pro cappella sancti Olaui et ipsius reddituum augmentacione trado specialiter et assigno, sororis mee parte ibidem pro triginta marcis denariorum vendita et pro redditibus in ipsa cappella seruientis annuatim eciam annectendi(!). In cuius rei maiorem euidenciam sigillum fratris mei Magni Karlson vna cum sigillis ciuitatis et Nicholai de Stang et meo proprio presentibus sunt appensa. Sub anno Domini m° ccc° l primo in octaua epiphanye Domini.
Tryckt
- DS 4668 se pdf av tryck
Senast ändrad
2015-06-05